BCCCAP00000000000000000000548
DE DIVISIONE GRATIAE, th. 19, n. 544-545 423 generans vel creans operantur; in generatione spirituali hominis vel in ejusdem creatione Deus et horno concurrunt; Deus quidem movendo, excitando et infundendo gratiam habitualem, quae est forma justificationis; creatura autem excitationi et motioni divinae consentiendo. Objectio 2.n: Dicitur in Sacra Scriptura: «Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere» (24). Ergo si Deus totum operatur, nihil relinquitur humanae creaturae. Respondeo: Hanc objectionem jam Stus. Augustinus contra Pelagianos enoda– vit: «Non enim quia dixit: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et pcrficere pro bona voluntate, ideo liberum arbitrium abstulisse putandus est. Quod si ita esset, non superius dixisset: Cmn timore et tremare vestram ipsorum salutem operamini, et ad Joamiem VI. 45: Videte, ait, quomodo trahit Pater: docendo delectat, non ne– cessitatem imponendo» (25). Objectio 3.ª: Scripserat Stus. Augustinus: «Cum libero peccaretur arbitrio (in paradiso), victore peccato, amissum est liberum arbitrium» (26). Quid igitur hoc tes– timonio clarius'/... Respondeo: Post peccatum Adami vere dicere possumus quod liberum hominis arbitrium amissum fuerit, non quidem quia fuerit penitus exstinctum, sed quia do– nis et praerogativis supernaturalibus fuerit orbatum. Considera enim rectitudinem illam qua primus horno Adam constitutus fuit a Deo; horno ad consortium divi– num per collat:onem gratiae sanctificantis elevatus, tali dominio suorum actuum fruebatur, ut pars inferior superiori plane subderetur, et in omnibus secundum regulas honestatis operaretur; in illo statu poterat horno totum bonum ei connatu– rale perficere, poterat non peccare nec mortaliter nec venialiter ; suum igitur libe– rum arbitrium maximam habebat perfectionem, similem fere perfectioni Dei, cui me– taphysice repug11at peccatum. At ecce infelix horno de pomo vetito manducans ! ..., infelix, inquam, quia se– mel ac Deo obedientiam recusavit, pars etiam -ejus inferior obedientiam rationi de– negavit; ecce igitur tune liberum arbitrium inter insultus carnis et concupiscentiae fluctuans, ínter passiones et rebelliones appetitus sensibilis decertans, nunc ad unam, modo ad aliam partem inclinatum ; quasi in bilance diceres illud nunc collocatum ; si pondus pas.sionum ad suam trahit partero, liberum arbitrium deprimitur, trahi– tur, superatur... «Vid() ergo, ait el. Billot, ingentem ruinam quae Adae peccatum consecuta est. Vide quam vere nunc dicatur liberum arbitrium, comparatione qruidem originalis sta– tus, attenuatum, Jractum, inclinatum, vulneratum; absolute vero, etiam ad bonum sibi connaturale, viribus impar» (27). ART. IV Utrum gratia excitans et adjuvans realiter distinguantur inter se, an ratione tantum THESIS 19. 0 : Gratia excitans et adjuvans realiter non differunt inter se, sed ratione tantum. 545. Non una est hac in re Theologorum sententia; pendet enim a celeberrima illa quaestione de natura gratia,e efficacis ejusque dis– tinctionis a gratia sufficienti, de quibus multa sumus adhuc dicturi; et tandem haec ultima qua,estio ultimo refunditur in sententiam quam ha- (24) Ad Phil., 2, 13. (25) De pratia et lib. arbit., c. 9, PL., 44, 894. (26) Enchiridion, c. 30; PL., 40, 247. (27) BILLOT, op. eit., pag. 47; alias objectiones ex Sto. Augustino depromptaR confer apud BERAZA, OP. cit., pag. 465; HUARTE, OP. cit., pag_ 319; MAZZELLA, op. cit., pag. 74.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz