BCCCAP00000000000000000000548

422 DE GRATIA CHRISTI, th. 18, n. 543-544 Secundum hunc duplicem effectum gratia distinguitur in adjuvan– tem, quae simul cum libero arbitrio causa est actus salutaris deliberati et meritori.i, et in excitantem, quae ad actus nos invitat et est causa ac– tuum supernaturalium indeliberatorum intellectus et voluntatis. Hinc tandem notare debes quod gratia actualis excitans ídem onmi– no sit ac gratia praeveniens et operans; gratia autem adjuvans ídem ac gratia subsequens et cooperans. Ad rem Jungmann: «Ratione diver– si respectus ad liberum consensum gratia actualis dividitur in gratiam excitantem, quae et operans et praeveniens dicitur, et gratiam adju– vantem quae et cooperans et concomitans appellari solet. Illa consistit tum in illustratione intellectus, tmn in voluntatis motione qua Deus in nobis physice quidem non tamen moraliter et libere agentibus, atque hinc sine nobis, excitat ut bene velimus et bene agamus. Altera con– sistit in auxilio supernaturali, quo Deus nobiscum libere agentibus ad actus supernaturales concurrit et influit. Eadem gratia a quibusdam subsequens dicitur; qua nomine ab aliis illa adsignatur gratia qua ju– vamur ut opus quod Deo auxiliante proposuimus, etiam externe exse– quamur, et in bono proposito perseverernus» (22). His ultimis verbis praeclarus Theologus sese refert ad illos qui sen– tentiam Sti. Thomae sequuntur, secundum quam gratia operans est illa qua quis eligit aliquid facere; cooperans autem illa qua illud exsequi– tur; in hac igitur sententia gratia operans dividitur in excitantem et adjuvantem; proinde gratia cooperans non est idem ac adjuvans; nul– Ium tamen momentum habet haec scholastica discrepantia. 544. Objectiones.-Multae sunt objectiones ab haereticis congestae sive ex Sacra Scriptura sive praesertim ex Sancto Augustino, ut suam sententiam magno cum ar– dore et zelo defendant; aliquas, non omnes, expendere intendimus. Objectio l.ª: In Sacris Litteris apparet horno tamquam servus peccati, tamquam mortuus, tamquam lutus in manu figuli ; ideo indiget nova generatione, nova ve– luti creatione. Nunc autem, hamo a servitute diaboli liberatur per solum Christum, nascitur et vivificatur per solmn Christum, tandem generatur et creatur a solo Christo. Ergo in negotio salutis nihil operatur hamo, sicut lutus nihil operatur in manu figuli. Voluntas igitur hominis lapsi passive se habet in justificatione. Respondeo: In his omnibus horno nihil operatur sine gratia Christi, quia est veluti mortuus, veluti lutus in manu figuli, concedo; in his omnibus horno cum gra– tia Christi nihil operatur quia sese habet mere passive, nego. Explicatio: Verum est quod nos ante justificationem in ordine spirituali et su– pernaturali simus veluti mortui, et quod nova generatione et creatione indigeamus secundum illud Apostoli : «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non potest introire in regnum Dei» (23) ; ideoque opus justificationis, quod est opus no– vae nativitatis et novae creaturae in Christo, incipiat per Christum, qui nostras fa– cultates internas, directe et interne attingendo «tangente Deo cor hominis», excitat et praevenit in ordine ad actus supernaturales indeliberatos eliciendos. Nunc autem, quod voluntas passive non se habeat, quod proinde voluntas ali– quas habeat partes activas in negotio justificationis, eo demonstratur quia voluntas potest vel gratiae Dei excitanti et vocanti consentire vel dissentire si velit. Recolas, quaeso, omnes textus quos in probatione attulimus ex Sacra Scriptura, et videbis voluntatem hominis Deo vocanti renuere et non obedire. Non igitur valet in praesenti similitudo desumpta ex luto quod, utpote inanime quoddam, nullam habet nec habere potest partem activam in confectione figuli; non iterum valet comparatio deprompta ex generatione et creatione, in quibus solus (22) JUNGMANN, op, cit., pag. 11. (23) Joan., 3, 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz