BCCCAP00000000000000000000548
DE DIVISIONE GRATIAE, th. 18, n. 541-543 421 «At profecto, si Stus. Augustinus crederet solum Adamum fuisse li.,. berum, eumque nonnisi ante peccatum, non deberet explicare senten– tiam suam in libro retractationum, sed tatos libros ires de libero arbitrio, et cum eis alias multas ign'l tradere, nisi stultissimus haberi vellet». Tandem audias ipsum Sturn Augustinum in suis Retractationibus libertatem hominis sub influxu gratiae affirmantem: «Et quod paulo post dixi, nosirum enim cst velle et credere, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spi– ritum Sanctum, per quem caritas diffunditur in cordibus nostris, ve– rum est quidem, sed eadem regula: et utrumque ipsius est, quia ipse' praeparat voluntatem, et utrumque nostrum est, quia non fit nisi volen– tibus nobis» (21). 542. Ratione theologica. l.ª Gratia non destruit naturam, sed eam perficit. Jamvero libertas est quaedam proprietas natura-e rationalis. Er– go non destruitur per gratíam, sed potius perficitur. 2.ª) Exhortationes, consilia, praecepta, comminationes poenarum, aliaque hujusmodi non dantur iis qui ad unum sunt necessitat1. Jamvero justi hortantur ad mandata servanda, consilia sequenda..., ad cujus fX– secutionem indigent gratia Dei supernaturali. Ergo justi sub influxu gra– tiae libertatem servant ad unum vel alterum eligendum. 3.ª) Si gratia destrueret libertatem, absurda innumera sequerentur; nullum adesset meritum, nullam laudem mererentur actus heroici ca– ritatis, amoris Dei. .. ; illi qui peccant fidem recusantes, praec-eptis Chris– ti non obedientes, nulla poena essent digni, quia secundum Protestan– tes nullam habuerunt gratiam Dei; si autem gratiam Dei haber,ent, prae– ceptis nec-essario obedirent, ficl.em non abjicerent. Cum igitur haec om– nü¡, nonnisi absurda omnibus videantur, nec€sse est ut principia, e qui– bus profluunt, absurda sint, ideoque omnibus viis rejici-enda. Pars 2.ª: Quapropter gratia optime dividitur in excitantem et adjuvantem, 543. S-ecundum ea quae modo dicta sunt, gratia non tollit lib-erta– t-em indi.fferentiae, sed voluntatem ita sui actus relinquit dominam, ut in unam vel in alteram partem pro suo lubito flectere queat; si igi– tur r-es ita se habet, jure omnino possumus considerare gratiam qua vo– cantem, exC'ltantem, moventem facultates nostras ad actum salutarem eliciendum, vel in ipso actu salutari influentem, cooperantem, adjuvan– terñ, simul cum libero arbitrio gratiae correspondente. (21) Retract., PL., 32, 621; cfr. HUARTE, op. cit., qui a pag. 314 ad pag. 319, allatis ordine chronologico Sti. Augustini testimoniis, probat Stum. Docto– rem ab initio suae vitae usque in finem propugnasse libertatem homints lapsí sub influxu gratiae constituti; cfr. etiam MAZZELLA, op. cit., pag. 391 ubi multa adducit testimonia clarissima; PORTALIÉ, in DTC., 1, 2376; LEr.– CHER. op. cit., n. 319, qui tamen aliter sentire videtur, narri (Stus. Augus– tinus) «inde fere ab anno 417 et deinceps hinc inde ex variis rationibus pro– ponlt conceptum libertatis qui nostro judicio necessitatem internam non satis excludit»; cfr. etiam SALGUEIRO, La doctrine ae s. A1i17ustin sur la gráce d'aprés le traité a Simplicien (Porto, 1925); Booy, Grace et liberté chez S. A.1iqustin (Montreal, 1938).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz