BCCCAP00000000000000000000548

420 DE GRATIA ClffiISTI, th. 18, n. 540-541 3.º) Tandem in Sacra Scriptura saepissime inveniuntur hortatio– nes Dei ut homines mandata Dei custodiant, praecepta adimpleant: immo praemia proponuntur, poenae gravissimae minantur. Sed mandata illa custodiri non possunt sine gratia. Ergo ad eam observandam gra– tiam habent. Jamvero quid stultius, quid insanius, quam iis qui libertate carent, sub comminatione poenae observantiam mandatorum praescri– bere et praemia proponer€? «Si igitur non in nobis exstet, ait Stus. Irenaeus, facere haec aut non facere, quam causam habebat Apostolus, et multo prius ipse Do– minus consilium dare, quaedam quidem facere, a quibusdam vero abs– tinere? Sed quoniam liberae sententiae ab 'initio est hamo, et liberae sententiae est Deus cujus ad similitudinem factus est, semper consilium datur ei, continere bonum, quod perficitur ex ea quae est ad Deum obedientia». 541. Ex Patribus.-Argumentum ex Patribus necesse non est evol– vere, quandoquidem ipsum Calvinum habeamus in praesenti nobiscum senti-entem: «Voluntatem movet (gratia) non qualiter multis saeculis traditum est et creditum, ut pastea nostrae sít electionis motioni aut obtemperare aut refragari» ( 19). Tata igitur retro Traditio liberta tém indifferentiae propugnavit; quod profecto cuilibet in principiis theologicis vel mediocriter versato, suffici-entissimum esse deberet ut incunctanter harre doctrinam et ipse traderet incolumem; at parum refert quod tata retro Traditio id do– cuerit, si unus tantum Augustinus in hac re dissentiret; hinc totis suis viribus conatur Jansenius demonstrare Stum. Augustinum aliter docuisse de libertate hominis lapsi sub influxu gratiae constituti. «Immo, inter ipsos catholicos non desunt qui dicant Augustinum agnovisse quidem liberum arbitrium priusquam inciperet disputatio con– tra Pelagianorum doctrinam; sed in decursu controversiae pelagianae, maxime autem ad finem vitae suae, defendisse irresistibilem quamdam Dei actionem in voluntatem sub influxu gratiae» (20). At immerito quidem, nam: l.º) ipse Stus. Augustinus tres conscrip– sit libros «De libero arbitrio» contra Manichaeos qui illud infitiaban– tur; de his libris hoc testimonium pronuntiavit Stus Bellarminus: «Sin– guli fere versus horum librorum tam luculenter docent hominem post lapsum Adae esse liberi arbitrii, ut nulli explicai'ioni sit locus». 2.º) Ipse Stus. Augustinus pastea alium librum -expresse composuit «De qratia et libero arbitrio», ut efficaciam gratiae cum existentia li– beri arbitrii conciliarnt. 3. 0 ) Scimus quod Stus. Augustinus omnia ejus opera retractaverit, et in his quae sibi videbantur minus accurate dicta, corrnxerit, ex– plicaverit, vel negaverit; quidquid autem de libero dixerit arbitrio, num– quam ,emendaverit. (19) Inst., lib. 2, c. 3, n. 10. (20) HUARTE, op, cit., pag, 314, et MAZZELLA, op, cit., pag, 381 et sqs,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz