BCCCAP00000000000000000000548
DE DIVISIONE GRATIAE, th. 18, n. 540 419 Pars V'·: Gratia non tollit in homine lapso libertatem indifferentiae. 540. Probatur ex Sacra Scriptura.-- «Deus ab initio constituit ho– mineni, et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et prae– cepta sua. Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpe– tuum fidem placítam facere. Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit, dabitur illi» ( 12). In hoc loco clarius luce apparet facultas eligendi homini conc-essa, ut bonum vel malum, vitam vel mortem amplecti possit; cum igitur po– testas el<ectiva de -essentiali nota sit libertatis, manifestum est quod ibi fiat sermo de libertat_e; nec prefecto hoc negant adversarii, immo aper– te concedunt. Sed dicunt Protestantes: in hoc capite agitur de homine quem Deus ab initio constituerit, de Adamo scilicet, cui Deus utique concessit po– testatem inter plura eligendi; aliis verbis, in hoc loco sermo est de na– tura humana ante peccatum, non vero de ipsa post peccatum Adami. Textus igitur doctrinam catholicam non probat. At immerito, nam quod ibi agatur de homine in natura lapsa cons– tituto, facile probatur ex contextu; sacer enim inspiratus homines re– darguit eo quod peccata committant, et excusationes quaerant, dicendo ipsum Deum esse causam peccati: «Non dixeris: per Deum abest: quae enim odis, ne feceris. Non dicas: ille me implanavit; non enim necessa– rii sunt ei homines impii» _(13). Sensus igitur est iste: Ne dicas causam tuorum peccatorum esse Deum, quia Deus odit peccatum, illudque exsecratur; causam quaere in homine, quem Deus ab initio constituit cum potestate eligendi bonum vel malum, «Caeterum ipsi Protestantes recentiores fatentur in hoc loco sermonem esse de libertate hominis in statu naturae lapsae, quamvis antiquiores id infitiati sint» .(14). Idem eruitur ex Deuteronomio, 30, 19: «Testes invoco hudie caelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum, et dili– gas Dominum Deum tuum atque obedias voci ejus» (15). 2.º) Muli alii textus in Sacra Scriptura inveniuntur, in quibus s-er– mo est de vocatione, de gratia ,excitante, cui horno potest consentire vel díssentire: «Quia vocavi et renuistis» (16). «Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audierit vocem meam et ape– ruerit mihi januam, intrabo ad illum» (17). «Quoties volui congregare filias tuos, quemadmodum gallina congre– gat pullas suos sub alas, et noluisti» (18). (12) Eccl., 15, 14-18; cfr. KNABENBAUER, Comment., in h. l. (13) Ibid., 15, 11-12. (14) HUARTE, OP. cit., pag, 313, (15) Deut., 30, 19. (16) Prov., 1, 24. (17) Apoc., 3, 20. (18) Mt., 23, 37.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz