BCCCAP00000000000000000000548
418 DE GRATIA CHRISTI, th, 18, n. 538-539 ideo est quia gratiam non accepit a Deo, qua habita impossibile erat contrarium accidEre. Hinc Deus non eodem modo se habet erga omnes. homines in distributione gratiarum; aliquos praedestinavit ad mortem, nec dat eis gratias; qua fit ut concupiscentiae terrenae dominanti suc– cumbant; alias praedestinavit ad vitam, et dat eis gratias quibus ne– cessario consentire dE:bent. Quare dicendum est quod Deus non velit salutem omnium hominum, quandoquidem aliquos creaverit ad vitam, alios vero ad mortem; tandem nec Christus pro omnibus mortuus est, sed pro aliquibus tantum, pro illis scilicet quos Deus praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui (7). DE:nique Quesnel tenet gratiam esse ipsam omnipotentem Dei volun– tatem, cuí resistí non potest: «Gratia non est aliud quam voluntas om– nipotens Dei jubentis et facientis quod vult» (8). 539. Censura. l.º) Quod gratia non tollat libertatem indifferen– tiae, seu aliis verbis, quod voluntas hominis laps1 sub influxu gratiae possit ei consentire vel dissentire, si velit, est de fide definitum in Con– cilio Tridentino: «Si quis dixerit liberum hominis arbitrium a Deo motum et exci– tatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti, qua ad obtinendam justificationis gratiam se disponat ac praeparet, neque pos– se dissentire si velit, sed veluti inanime quoddam nihil omnino agere mereque passive se habere, a. s.» (9). Et in sess. VI declarat quomodo conversio adultorum fiat ad Deum: «Declarat praeterea, ipsius justificationis exordium in adultis a Dei per Jesurn Christurn praeveniente gratia sumendum esse, hoc est, ab ejus vocatione, qua, nullis eorum existentibus meritis, vocantur, ut qui per peccata a Deo aversi erant, per ejus excitantern et adjuvantem gra– tiam ad convertendurn se ad suam ipsorurn justificationern, eidem gra– tiae libere assentiendo et cooperando disponantur, ita ut, tangente Deo cor hominis, per Spiritus Sancti illuminationem neque hamo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abjicere potest» ( 10). Tandem damnata fuit ut haeretica haec propositio ipsius Jansenii: «Ad merendum et demerendum in statu naturae lapsae non requi– ritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coac– tione» ( 11). In omnibus his documentis liquido apparet voluntatem sub influxu gratiae Dei manere liberam, quippe inspirationem Spiritus Sancti ab– jicere potest, et gratiae ,excitanti et vocanti dissentire, si velit; constat proinde quod voluntas non se habet mere passive, veluti inanime quoddairi. 2.º) Quod gratia actualis jure dividatur in excitantem et adjuvan– tem. ab omnibus theologis indiscriminatim admittitur, et in definitioni– bus conciliorum saepe occurrit. (7) Cfr. quinque propositiones Jansenii ab Innocentio X damnatas, DENZIN– GER, 1092 SQS. (8) DENZINGER, 1361. (9) DENZINGER, 814 SQS. (10) DENZINGER, 79'1'.. (11) DENZINGER, 1094.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz