BCCCAP00000000000000000000548
DE DIVISIONE GRATIAE, th. 18, n. 538 417 Unde vidEs qualis sit idea Novatorum: Deum ita movere voluntatem nostram ut ad actum sit ista plane determinata; habet enim liberta– tem a coactione, quod sufficit ad meritum vel demeritum. Hanc doc– trinam exemplo sat classico illustrant: «Humana voluntas, ait Luthe– rus, in medio posita est ceu jumentum; si insederit Satan, vult et vadit qua vult Satan; si insederit Deus, vult et vadit qua vult Deus» (3); non igitur admittunt libertatem indifferentiae, quae in eo consistit ut vo– luntas sive in unam sive in aliam partem sese inclinare valeat; at nondum satis, nam jumentum potest contra stimulum recalcitrare, non vero humana voluntas sub gratia Dei; ait enim Lutherus: «In spiritualibus et divinis rebus, quae ad animae salutem spectant, hamo est instar sta– tuae salis, in quam uxor Patriachae Loth est conversa; immo est similis trunco et lapidi, statuae vita carenti, quae neque oculorum, oris aut ullorum sensuum cordisque usum habet.» 2. 0 ) Hanc eamdem doctrinam pastea defenderunt Bajus et Janse– nius, qui dixerunt ad meritum vel demeritum requiri omnino libertatem a coactione, non vero a necessitatG; jamvero, voluntas sub gratia im– munis est a coactione, sed non a necessitate. Sic enim sonant proposi– tiones Baji a Pio V damnatae: «Quod voluntarie fit, etiamsi necessario fiat, libere tamen fit.» «Sola violentia repugnat libertati hominis naturali.» «Hamo peccat, etiam damnabiliter, in eo quod necessario facit» (4). Jansenius, qui in ejus opere «Augustinus» id conatus erat demonstra- re, quod doctrina a S6 proposita ipsissima erat doctrina Doctoris Hip– ponensis, omnia Elementa Protestantium et Baji hinc inde dispersa in unum redegit systema, rigidum quidem, et bene compactum ac deli– neatum: Post peccatum Adami, ait, natura humana essentialiter corrupta fuit, quandoquidem omnia dona tam supernaturalia quam praeternatu– ralia ei naturaliter debita, semel pro semper amisit; haec naturae hu– manae corruptio eo usque processit, ut libertas indifferentiaP. non am– plius in ipsa existat; jam igitur non potest unum alterumve eligere, sed necessario ad unum dEterminatur. Duplex enim delectatio invenitur in homine lapso: una quidem cae– lestis, qua trahitur ad bonum; alía autem terrena, qua allicitur ad ma– lum; delectatio illa quae majorem vim habeat, vincet, et secundum ipsam necessario operari debet: <<Quod amplius nos delectat, ait Stus. Augustinus, secundum id operemur necesse est» (5). «Majar enim delectatio numquam sane delectatione minori superabitur, sed eam se– quetur animus quae magis eum afficiendo suavitate detinuerit» (G). Nunc autem, si natura non habeat gratiam, necessario trahetur ad malum propter delectationem terrenam, malumque ei imputabitur in pec– catum, quia ad meritum requiritur et sufficit libErtas a coactione, non autem a necessitate. Si vero natura inveniatur sub influxu gratiae Dei, necessario trahetur ad bonum propter delectationem caelestGm, bonum– que ei imputabitur in meritum, ob eamdem rationem. Gratia igitur semper obtinet effectum ad cujus consecutionem data est, nec umquam potest liberum arbitrium ei resistere. Si horno peccat, (3) De servo arbitrio, «summa»; cfr. BELLARMINus, De Gratia et libero ar7Ji- trio, 6, 9 (4) DENZINGER, 1039, 1066, 1067. (5) Ad Gal., n. 49; PL., 35, 2140. (6) De Gratia Christi, lib. 4, c. 6, parag. «Ex his jam». MAN. THEOL. DOGM.-rrr.-28
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz