BCCCAP00000000000000000000548
416 DE GRATIA CHRISTI, th. 18, n. 537-538 Duplex divisio. Ex immunitate ab utroque vinculo duplex oritur di– visio libertatis: l.ª) Libertas a coactione, quae consistit in immunitate a quocumque vinculo extrínseco voluntatem ad unum determinante, et 2.ª) Libertas a necessitate, quae consistit in immunitate a quocum– que vinculo intrínseco, voluntatem etiam ad unum determinante; haec libertas vocatur libertas indijferentiae Uti patet, in multis hanc duplicem libertatem de facto habemus; in aliquibus nec unam nec aliam; quare multis aliis divisionibus et subdi– visionibus aperitur via, de quibtls confer Theologos Morales. Unum tamen adhuc notare velim: quod scilicet non sit idem voiun– tarium. et li_berum; nam volunt.arium est illud quod procedit a volunta– te non violenter. nulla igitur causa ,extrínseca vim inferente, etsi ne– cessario procedat; sic actus amoris Dei in patria est voluntarius, quia beati, amando Deum, faciunt id quod volunt; attamen necessitantur ad– ipsum. Liberum autem est illud quod procedit a voluntate, nec coacta, nec ad unum necessitata; quare actus amoris in patria non est liber. Nunc autem, ad meritum vel demeritum, secundum doctrinam ca– tholicam, requiritur omnino non tantum libertas a coactione, sed etiam a necessitate; alii verbis, requiritur ut actus sit voluntarius et liber. 538. Adversarii.--Sunt Protestantes, qui consequenter ad doctrinam quam habent de natura peccati originalis, dixerunt quod liberum arbi– trium, post Adami peccatum, sit figmentum et titulus sine re. «Liberum arbitrium est figmentum in rebus et titulus sine re, quia nulli est in manu quidpiam cogitare boni vel malí; sed omnia, ut Wi– cleffi articulus Constantiae damnatus recte docet, de necessitate abso– luta eveniunt... Non est dubium, Satana Magistro, in Ecclesia venisse hoc nomen, liberum arbitrium.» Hoc autem docent Novatores conformiter ad ea quae in Tractatu de Deo Elevante vidimus, quod scilicet natura humana per peccatum origi– nale sit penitus corrupta et ad malum necessario inclinata, ita ut nihil boni peragere valeat. Cum tamen haec doctrina durior quam par est appareret, et multi.s Sacrae Scripturae et Traditionis testimoniis contraria probaretur, suum errorem mitigarunt dicentes hominen liberum adhuc esse a coactione, non tamen a necessitate. «Si coactioni opponitur libertas, liberum esse arbitrium et fateor et constanter assevero, ac pro haeretico habeo, quisquis secus sentiat. Si hoc, inquam, sensu liberum vocetur, quia non cogatur, et violenter tra– hatur externo motu, sed sponte agatur sua, nihil morar» (1). Deus igitur hominem per gratiam ita movet ad bonum ut actus ne– cessario sequatur, quin liberum hominis arbitrium dissentire possit. Deus, scribit Calvinus, «voluntatem movet, non qualiter multis saecu– lis traditum est et creditum, ut nostrae pastea sit electionis motioni aut obtemperare aut refragari, sed illam efficaci,ter afficiendo» .(2). (1) CALVINUS, apud MAZZELLA, OP. cit., pag. 53. (2) Inst-Lt., lib. 2, c. 3, n. 10.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz