BCCCAP00000000000000000000548

DE DIVISIONE GRATIAE, th. 18, n. 536-537 415 constituti; difficultas utique aderat componendi Jibertatem hominis cum scientia Dei; sed cum graitia non destruat, sed potius perficiat naturam, ut fert axioma theologicum, numquam in cogitationem v.enerat quod liberum hominis arbitrium sub gratia constitutum penitus fuisset exstinc– tum, utpote ad unum nec,essario determinatum. Hinc factum est quod statim ac error Protestantium suum venenum in campo theologico spargere incoepisset, debueruni theologi ab aliis quaestionibus abstrahere et concordiam liberum ínter arbitrium et gra– tiam Dei vindicare et in tuto poner,e. Tune igitur temporis, gratia actualis duplicem aliam divisionem sor– tita est, in gratiam scilicet excitantem et adjuvantem, in sufficientem et efficacem. Quo factum est ut quaestionem instituere de his divisio– nibus, iciem omnino sit ac vindicare in homine lapso existentiam liber– tatis indifferentiae ejusque concordiam cum gratia efficaci vindicare. Cum tamen haec materia difficillima sit et nostro intenectui im– pervia valde, necesse est ordinate procedere, ita ut quantum major sit doctrinae obscuritas et impenetrabilitas, tantum clarior sit ipsius expo– sitio et explanatio. In hac igitur thesi affirmamus liberum hominis arbitrium, sub gra– tia Dei constitutum, non necessitari ad unum, sed indifferentiam, quae est ejus nota essentialis, omnino servare; hinc per modum corollarii deducimus divisionem gratiae in -excitantem ,et adjuvanwm. 537. Explicatio terminorum.- Ut thesis nostra clarior evadat, et ut doctrinae haereticae Protestantium apprime intelligantur, necesse est pauca praemittere d,e natura libertatis et de ejus divisionibus; pauca ta– men in hoc loco exponentur, quia cognita jam supponuntur. In quo consistat libertas.-Porro, factum universale, quod a nei:ni– ne nisi mente capto in dubium potest revocari, est hoc: quod nostra voluntas ita ad unum vel ad alterum sese hab-eat ut unum prae altero eligere possit; proprietas haec nostrae voluntatis appellatur libertas, quae consistit in immunitate a quocumque ligamine, voluntatem ad unum prae alio determinant-e. Attamen, cum libertas nihil aliud sit quam propri-etas naturae ra– tionalis, et aliunde sciamus omnem naturam rationalem esse a Deo cr,ea– tam, hinc fit ut natura rationalis ligamin,e dependentiae a Deo Creatore existat obstricta; quare ejus libertas d-ebet etiam coarctari et veluti li– gari, ita ut jam non possit moraliter quidquid velit peragere. Duplex ligamen seu vinculum. Illud igitur ligamen seu vinculum quo libertas coarctatur, duplex esse potest: extrinsecum scilicet et intrin– secum. Extrinsecum est illud quod voluntatem afficit extrinsece; sic lex, pas– sio quaedam, vis mata a causa extrínseca. Intrinsecum autem est illud quod voluntatem afficit intrinsece; sic vis quaedam in ipsa natura insita, quae voluntatem determinet ad unum, qualis est tendentia ipsius naturae ad beatitudinem in com– muni.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz