BCCCAP00000000000000000000548
414 DE GRATIA CHRISTI, th. 18, n. 534-536 Haec divisio gratia•e in praevenientem et subsequentem suum habet fundamentum in Sacra Scriptura, nam in ea haec duo luculentissime constant: a) quod nos in omnibus praevenimur a Deo, et b) quod om– nia quae nos facimus, facit Deus ut nos faciamus. Sic in Psalmis dicitur: «Misericordia ejus praeveniet me» (1). Quod Stus. Augustinus ita commentatur: <{Misericord.ia ejus praevenit nos. Praevenit autem ut sanemur, quia et subsequetur ut etiam sancti ve– getemur. praevenit ut vocemur, subsequetur ut glorificemur; praevenit ut pie vivamus, subsequetur ut cum illo semper vivamus.,.» (2). Etiam in precibus liturgicis haec divisio saepissime occurrit: «Acti.o– nes nostras, quaesumus, Domine, adspirando praeveni, et adjuvando pro– sequere». «Tua nos, quaesumus, Domine, gratia semper et praeveniat et se– quatur» (3). 535. Nota bene.-Alii dividere solent gratiam in antecedentem, co– mitantem et subsequentem; quae Etiam divisio suum repetit fundamen– tum in Conc. Tridentino, in quo dicitur virtutem Christi seu gratiam, bona opera justorum semper antecedere, comitare et subsequi (4). Gratia igitur antecedens ea est quae praevenit liberum arbitrium; gratia vero comitans illa quae simul cum libero arbitrio producit actum salutarem; gratia denique subsequens, illa est quae consequitur opus salutare. Semper tamen notare debes nos non dividere gratiam actualem in operantem, praevenientem et subsequentem quasi de rebus realiter dis– tinctis agEretur, absit; si enim hoc modo divisionem intelligeres, tu ipse multiplicares entia divina sine uno fundamento; divisiones autem ftunt secundum diversos respectus gratiae ad effectus ab ipsa productos, id est ad actus salutares; gratia enim eadem vel movet facultatem (et dicitur operans vel praeveniens), vel simul cum facultate mota pro– ducit actum salutarem ( et dicitur cooperans, vel comitans et respectu prioris effectus subsequens) (5). AR'l'. III Utrum gratia actualis dividatur in excitantem et adjuvantem THESIS 18.ª: Gratia non tollit in homine lapso libertatem indifferentiae; quapropter optime dividitur in excitantem et adjuvantem. 536. Connexio materiae.--Divisiones usque modo allatae gratiae ac– tualis in usu erant communissimo apud Theologos usque ad saecu– lum XVI, nec aliae prof,ecto agnoscebantur gratiae actualis divisiones; nec mirum, nam usque ad Protestantismi adventum, 11umquam specialis adfuit nec-essitas vindicandi libertatem hominis lapsi sub gratia Dei (1) Ps. 58, 11. (2) De nat. et grat., c. 31. n. 35; Journel, 1793. (3) Oratio !n Off. D!v.; orat. Dom. XVI post Pentecostem. (4) DENZINGER, 809. (5) I-II, q. 111, a. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz