BCCCAP00000000000000000000548

DE DIVISIONE GRATIAE, th. 17, n. 533-534 413 citatum (5): «Cooperando Deus in nobis perficit quod operando inci– pit, quia ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens» (6). Sic etiam apparet quod gratia operans sit re idEm ac gratia excitans, et gratia cooperans idem omnino ac gratia adjuvans. Haec interpretatio est communis inter theologos maxime post Con– cilium Tridentinum; eam sustinent inter alias Suarez, Vasquez, Ripalda, Wirceburgenses, Palmieri, Mazzella, Pesch, Van der Meersch, Van Noort, Herve ..., etc. (7). Sententiam Sti. Thomae hodie sequuntur Billot, Boyer, qui in nota citat pro sua sententia Stum. Bellarminum, Satolli, Jansens, etc..(8). Utraque sententia vult suam doctrinam tam in sacra Scriptura quam in Traditione Patrum esse fundatam; eosdem textus in probatio– nibus adhibet, et ad suum sensum detorquet; citari enim solent: «Qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu» (9). «Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere» (10). «Quisquis dixerit... non per gratiam nobis praestari ut quod facien– dum cognoverimus, etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit» .(11). «Praeparatur a Domino voluntas, et ut boni aliquid agant, pater– nis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum ...» «Per Deum fit ut aliquid boni et velle incipiamus et /acere» (12). ART. II Utrum gratia actualis dividatur in praevenientem et subsequentem TBESIS 17.3·: Gratia actualis jure etiam dividitur in praevenientem et sub– sequentem. 534. Haec divisio facilB quoque intelligitur, nam in quolibBt ordi– ne r-erum aliquid dicitur praevenire, aliud vBro subser,iui; sic etiam ef– fectus dilectionis divinae alii sunt aliis priores; unct>e effectus prior ac– cipit nomen gratiae praevenientis, posterior autem nomen gratiae sub.– sequentis. Plures sunt effectus gratiae actualis in anima: ut velit bonum, ut bonum volitum efficiat; ut in bono perseveret, et tandem ad gloriam perveniat; gratia igitur actualis, quatenus causat primum effectum. di– citur, et est, praeveniens respectu sBcundi, et prout causat secundum, dicitur subsequens respectu primi. (5) I-II. q. 111, a. 2. (6) De Gratia et lib. arbitrio, c. l'l, n. 33; Journel, 1942. (7) Cfr. PALMIERI, th. 18, n. 11; MAZZELLA, OP. cit., n. 32; HUGON, op. cit., pag. 186 sqs.; HERVE, op. cit., n. 89. (8) BILLOT, op. cit., pag. 170; BOYER, op. cit., pag. 170. (9) Ad Phil., 1, 16. (10) Ad Phil., 2, 13. (11) DENZINGER, 104. (12) DENZINGER, 141.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz