BCCCAP00000000000000000000548
412 DE GRATIA CHRISTI, th. 16, n. 532-533 ART. I Utrum gratia actualis dividatur in operantem et cooperantem THESIS 16.ª: Gratia actualis jure dividitur in operantem et cooperantem. Hanc divisionem Theologi omnes unanimiter admittunt, sed non eodem modo ab omnibus explicatur; advertendum tamen est hanc dis– crepantiam nullius esse momenti, quia non agitur de aliqua quaestio– ne theologica, sed potius de diverso sénsu quem huic divisioni tribuunt auctores; quare satis est ut inspiciatur in quo sensu ab unoquoque su– matur (2). Stus. Thomas hanc divisionem gratiae applicat tam ad gratiam ac– tualem quam ad habitualem; de gratia actuali haec habet: «Gratia actualis dicitur operans, quatenus in nobis operatur internum voluntatis actum; cooperans, quatenus concurrit ad actum externum» (3). Unde vides hanc esse mentem Angelici Do<.:toris: operatio illa Dei, qua voluntas nostra eligit aliquid faciendum, vel sibi proponit finem attingendum et exsequendum, dicitur gratia opcrans; operatio vero illa Dei, qua voluntas se habet ut movens in ordine ad finis sibi propositi exsecutionem, dicitur gratia cooperons; gratia igitur operante produci– tur actus liber voluntatis, et gratia cooperante ad finem usque perfici– tur; sic gratia operante eligo amar,e Deum super omnia, et gratia coove– rante actum amoris Dei super omnia elicio. 533. Haec tamen interpretatio aliis non placuit, eo quod consona. non appareat menti Patrum, praesertim Sti. Augustini; sic Ripalda, cu– jus haec sunt verba: «Quamvis hae opiniones veram doctrinam conti– neant, non tamen omnino consonam menti Augustini et Patrum. Nam comparatione cujusvis consensus supernaturalis, etiam primi, et inten– tionis, assignanda est utraque gratia tam operans quam cooperans, uti colligere est ex testimonio Augustini, quod 01nnem voluntatem inten– dentem et eligentem, antecedentem et consequentem universaliter et indifferenter complectitur» ( 4). Quare haec divisio ab aliis modo aliquantulum diverso intelligitur; in hac secunda explicatione gratia operans est illa qua Deus agit in no– bis et sine nobis; in nobis quidem, quatenus intellectum illustrat, vo– luntatem trahit, ita ut faciat quod velimus id quod ipse vult nos velle; sine nobis autem, quia non est actus deliberatus, sed indeliberatus; ideoque actus ille dicitur a nobis esse physice, non vero libere. Gratia cooperans est illa quáe nobiscum operatur quando volumus et consentimus; voluntas igitur jam mota per gratiam operantem, inci~ pit se moveri ad actum simul cum gratia, Deo concomitante. Sic optime intelligitur testimonium Sti. Augustini, ab ipso Sto. Thoma (2) HUARTE, op. cit., pag. 282. (3) I-II, q. 111, a. 2; cfr. de hac re F. ZmoN, Gratia operans et cooperans juxta S. Thomam, in EphTheolLov., 5 (1928), 614-629. (4) De ente supernaturali, disp. 112, n. 10.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz