BCCCAP00000000000000000000548
DE DIVISIONE GRATIAE, n. 531-532 411 Jamvero, ut paucis harum divisionum historiam compendiemus, scien– dum est quod jam tempore Sti. Thomae, gratia gratum faciens divi– debatur in operantem et cooperantem, in preevenientem et subse– quentem; quae notiones applicabantur tum gratiae habituali, tum gra– tiae actuali. Decursu tamen temporis, exorta haeresi Protestantium, alía gratiae actualis divisio est introducta, in gratiam scilicet excitantem et adfu– vantem, ut melius Novatorum errores refutarentur. Tandem ultima, et quidem omnium celeberrima, gratiae actualis divisio est in gratiam sufficientem et efficacem, quae debuit inveniri contra placita Jansenistarum. Bene tamen in mente retineas sapientissima verba el. Billot, quae placet integra trascribere: «Non est autem cur mireris divisiones istas decursu saeculorum, unam post aliam, pro controversiae exigentiis paulatim introductas. Esset qui– dem unde mirareris, si praedictae divisiones importarent gratias di– versas secundum essentiam, quasi cum processu temporis, et secun– dum necessitates causae, adinvenissent et veluti creavissent theologi nova gratiae auxilia Patribus incognita. Esset, inquam, unde mirareris, quia si nemini nostrum competit multiplicare entia (aut sine, aut etiam non sine necessitate) multo minus id convenit theologis, qui doctrinam trac– tant sibi commissam, non a se inventam, ad se perductam, non a se pro– latam, in qua non auctores esse debent, sed custodes et fideles exposUores. Nunc autem, omnes divisiones recensitae nihil aliud important quam multiplices respectus unius semper invariatae gratiae ad suos effectus, quatenus eadem quidditate gratia nata est tanto plures demominatio– nes suscipere, quanto piures in effectibus ejus considerari possunt vel res vel formalitates diversae» (1). 532. Ordo dicendoru.m.-Drdo, quem in hoc capite sequemur, hisce terminis comprehenditur: Lo) Utrum gratia actualis dividatur in operantem et cooperantem. 2.º) Utrum dividatur in praevenientem et subsequentem. 3. 0 ) Utrum dividatur in excitantem et adjuvantem. 4. 0 ) Utrum gratia excitans et adjuvans realiter distinguantur ínter se, an ratione tantum. 5. 0 ) Utrum d-entur gratiae vere et pure sufficientes. 6. 0 ) Utrum dentur gratiae efficaces in actu primo. 7. 0 ) Varia systemata circa explicationem gratiae €:fficacis. (1) BILLOT, OP. cit., pag, 167.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz