BCCCAP00000000000000000000548

410 DE GRATIA CHRISTI, n. b30-531 non potest facere ut potentia intellectiva eliciat actum supErnaturalem illustrationis, quin et ipsa sit per prius facta supernaturale principium, quia illustratio supernaturalis tota dici debet et est a Deo et a facul– tate flevata. Instant: Concedendum quidem est actum supernaturalem esse totum a Deo et totum a facultate elevata, ita ut effectus jure utrique attribua– tur; at non causaliter, nam actus supernauralis, qua supernaturalis, pro– cedit a Deo; qua vitalls, a facultate creata; causalitas igitur partim Deo, partim vero creaturae tribuenda est. Illa proinde elevatio intrín– seca facultatis per motionem praeviam necessaria non Est, sed sufficit elevatio extrínseca prout a nobis explicatur. Respondeo: Haec omnia non possunt a nobis ullatenus admitti, quia cum nostra sententia de causalitate instrumentali componi nequEunt. Ex argumentis supra datis constat facultates intellectus et volunta– tis esse in productione actus supernaturalis causas secundarias et ins– trumentales virtute accEpta operantes, quod et ipsi adversarii nobiscum libenter admittunt; si autem sunt causae instrumentales, oportet quod earum modus operandi modo causandi instrumentorum sit consen– taneus. Nunc age, virtus instrumentalis, quae a causa principali instrumen– to communicatur, ita in ipso instrumento subjectatur, ut <<actio alicujus, etiamsi sit ejus ut instrumenti, oportet quod ab ejus potentia egredia– tur» (12). Oportet igitur ut actus supernaturalis a potentia intellectiva et volitiva egrediatur; ;,ed hoc obtineri non potest nisi per prius poten– tia illa per quamdam virtutem seu motionem praeviam intrinsece fue– rit elevata (13). Vides igitur quam erronee juxta nostrum modum res concipiendi scri– bat el. Beraza: <cPrincipium vitale et auxilium supernaturale sunt quasi duae causae partiales efficientes actus supernaturalis. Atqui ut una causa partialis integretur per aliam, non requiritur ut recipiat in se virtutem alterius. Ergo. An non poterit equus, simul cum alío equo, pon– dus trahere quod solus trahere minime poterat, nisi prius recipiat in se ipso novam aliquam virtutem» _(14). At contra Est id quod ait Stus. Thomas: «Si sunt multa agentia or– dinata, semper secundum agens agit in virtute primi agentis» (15); hoc principium nimis obliviscuntur Molinistae, quamlibet subordinationem causarum rejicientes. CAI'UT III DE DIVISIONE GRATIAE 531. Connexii, materiae.--Cognita jam essentia gratiac gratum fa– ~ientis, ad ejus divisiones statim veniendum est. Nihil tamen a nobis dic-endum E.st de divisione gratiae in habitualem, qua nos formalit-er jus– ti sumus, et in excitantem, de qua in ultima thesi sufficienter dictum est; agemus proinde in hoc capite de divisionibus gratia-e actualis. (12) De Pat., q. 3, a. 4. (13) Cfr. nostrum Manuale Theologiae Dogmaticae, vol. III, De Sacramentis in genere et in specie, ubi de causalitate sacramentorum. (14) BERAZA, op. cit., pag. 64. (15) I, q. 105, a. 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz