BCCCAP00000000000000000000548
DE ESSENTIA GRATIAE ATUALIS, th. 15, n. 530 409 -------- ducendum, nec-esse est ut sese subordinent, ne secus effectus sint om– nino disparati et distincti. Atqui in casu nostro plures causae, Deus scilicet et facultas, concurrunt ad -effectum illuminationis et inspiratio– nis. Ergo debent s-es,e subordinari. Sed Deus non potest cr,eatura-e subor– dinari. Ergo creatura subordinatur Deo. Non tamen per identificationem, quia Deus et facultas semp-er ma– nent distincta. Non per annihilationem creaturae quia tune effectus non esset crea– turae, sed solius Dei. Ergo cr-eatura sese subordinari d-ebet Deo, in quan– tum agere debet sub Deo principaliter op-erante, non aliter ac pennicil– lus subordinatur pictori, ita ut pictura tata sit a pennicillo, sed, •etiam to.ta a pictorn, etsi diversa ratione; a pennicillo quid-em, tamquam ab instrumento operante per virtutem ei communicatam; a pictore, tam– quam a causa principali movente et communicante vi:·tutem instrumen– talem; a pari igitur actus indeliberatus sup-ernaturalis utramque agnos– cit causam, facultatem scilicet motam et Deum moventem. Oportet igi– tur ut Dens, qui est causa principalis movens et non mota, influat in facultatem quamdam virtutem instrumentalem, quae virtus dicitur et est gratia actualís. 3. 0 ) Ex productione actus supernaturalis facultates superantis.– Omne agens producit effectum suae naturae proportionatum; si au– tem aliquando producit effectum suae naturae improportionatum et transcendentem, ideo est quia virtutem quamdam accepit ab agente su– periori, qua elevatur et propotionatur ad illum eff-ectum producendum. Oportet igitur ut agens saltem in illo instanti in qua effectum producit, agat in virtute alterius agentis superioris. Jamvero facultates nostrae, quando habitibus infusis carent, sunt potentiae mere natural,es, nullo modo proportionatae ad effectus supernatural-es producendos. Ergo ne– cesse est ut eleventur per motionem Dei praeviam. Haec igitur motio Dei pra,evia est gratia actualis. Vim tamen istius argumenti enervare intendunt omnes omnino Mo– linistae, et quidem omnes eodem modo: recurrunt enim ad Stum. Tho– mam, et principium quoddam ab ipso Doctore desumunt ut vim nostri argumenti destruant; uti patet, est etiam pro ipsis argumentum prín– ceps. Ita ratiocinantur Molinistae: <<Erroneum est dicere, ait Stus. Thomas, Deum non posse facere per seipsum omnes determinatos effectus, qui fiunt per quamcumque cau– sam creatam» (10); sEd statim apponunt ipsi additionem sequentem: nisi effectus debeat esse vitalis, ideoque non possit suppleri. Atqui, di– cunt, motio illa praevia, quam ponunt Thomistae, ut facultas elevetur et supernaturaliter agere possit, cst quid non vitale. Ergo potest Deus illam per seipsum supplere (11). Respondeo, negando principium et conclusionem, quandoquidem Deus efficere non possit ut intellE:ctus intelligat sine operatione intellectuali. nec ut voluntas velit sine operatione voluntatis; eodem igitur modo Deus (10) (11) I, q, 105, a. 2. Sic MAZZELLA, op. cit., pag. 116; BERAZA, op, cit., pag, 62; HUARTE, op, cit pag. 258; PESCH, op, cit., n. 56; LERCHER, op, cit., n. 279,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz