BCCCAP00000000000000000000548

408 DE GRATIA CHRISTI, th. 15, n. 529-530 tionem; illa enim pertinet ad actus indeliberatos, et non potest dici contraria libertati; haec autem pertinet ad actus deliberatos, et videtur difflculter conciliari posse cum íibertate. Ut paucis verbis nostram sententiam humiliter proponamus, dici– mus: quod gratia pure excitans consistat formalit€r, non in actibus su– pernaturalibus inteUectus et voluntatis, sed in quadam motione Dei praevia, non vitali, fuenti et transeu.nti, quae intrinsece elevando fa– cultaws, (quando habitibus infusis sunt orbatae), est causa proxima actuum indeliberatorum. Nunc auwm, si pro merito quaestionis nostra deberent rite proba– ri et demonstrari, aliorum vero refutari, nimium temporis et spatii im– pendere deberemus; cum igitur id inutile censeamus, sufficiat nostram thesim per summa capita, non probando, sed potius probationes indi– cando, defendere. 530. Probatur: l.°) Ex eo quod Deus sit causa cujuslibet actionis. Deus enim est causa cujuslibet et totius actionis. Ergo debet esse causa totius illustrationis et totius inspirationis. Atqui Deus non esset causa totius actionis, si tantummodo concurreret t'Xtrínsece et simultanee, non vero intrinsec,e. Ergo Deus debet influere directe et immediate in ipsam facultatem, ac proinde gratia actualis, qua Deus in inteUectum et voluntatem agit, reponenda est in motione quadam praevia et in facultate recepta. Explicatio.-Deus dicitur et est causa omnium omnino operationum, non tantum quat€nus dat creaturis op,erantibus ipsam virtuwm agendi, eamque in suo -esse conservat, sed etiam quatenus virtutes creatas appli– cat ad agendum ut de potentia transeant ad actum; jamvero, quando Deus et potentia creata operantur, non certe quomodolibet operantur, sed tam intime et tam arctissime, ut unum constituant adaequatum principium, quo fit ut effectus operationis jure totus dicatur esse a creatura et totus etiam a Deo. Si autem haec principia, quae clara sunt satis et sanae philosophiae apprime consentanea, ad nostram quaestionem applices, dicendum est quod in sententia Molinistarum nullo modo serventur, quandoquidem Deus, non vero facultas, sit causa supernaturalitatis actuum; facultas, non autem Deus, sit causa piae cogitationis et volitionis. Deus igitur in hac sententia non erit causa totius actionis supernaturalis, id est, illus– trationis et inspirationis. Oportet proind-e admittere auxilium quoddam praevium, quo Deus influat in intellectum et voluntawm, vi cujus de po– tientia transeant ad actum. 2.º) Ex subordinatione causarum.- «Si sunt, ait Stus. Thomas, mul– ta agentia ordinata, semper secundum agens agit in virtute primi agen– tis» (9); ex quo philosophico principio sic licet argumentari: Qüando duae vel plures causae concurrunt ad unum effectum pro- (9) I, q, 105, a. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz