BCCCAP00000000000000000000548

DE ESSENTIA GRATIAE ACTUALIS, th. 15, n. 529 407 2.ª) Sententia Thomistarum, e contra, rationem formalem gratiae excitantis reponit in quadam motione praevia, quae directe influit in ipsam facultatem, et est causa actus supernaturalis; praeterea si fa– cultas illa habitibus infusis careat, ab ista motione elevatur ut fiat prin– cipium proportionatum ipsius actus supernaturalis (6). Non tamen concordant Thomistae in explicatione naturae praedictae motionis praeviae; alii eam reponunt in quadam entitate fluenti et transeunti, vi cujus potentiae elevantur ad esse principium actuum su– pernaturalium; potest declarari per analogiam ad virtutem quam acci– piunt instrumenta in ordine ad operationes instrumentales; sicut enim virtus instrumentalis, quam causa principalis influit in instrumentum, est quaedam entitas transiens et fluens, sic pariter motio Dei, qua poten– tiae excitantur, elevantur, et perficiuntur in ordine ad actus supernatu– rales, quaedam entitas transiens et fluens dici debet. Sic Bañez, Salman– ticenses, Pignataro, Billot, Boyer, S. J., etc. Alii recentes, ut Satolli, Pecci, Lepicier, dicunt hanc motionem esse ipsum actum facultatis motae; ipsa actio moventis, ajunt, est ipsa passio moti _(7). Neque conveniunt Thomistae utrum hac motione indigeant ii soli qui habitibus infusis careant, an etiam illi qui habitibus istis instruuntur. Ratio discrepantiae in eo est quod munus istius gratiae excitantis prae– cipuum consistat in intrinseca elevatione potentiae naturalis, ita ut ;fa– cultas fiat apta et proportionata ad eliciendos actus supernaturales; cum igitur per habitus infusos facultates sufficienter elevatae sint, alii dicunt hanc motionem ipsis non esse necessariam, caeteris tamen con– tradicentibus, quia munus elevandi est quidem praecipuum, sed non unicum; debet etiam facultatem movere, .excitare... Secundum omnes, haec motio divina est causa actuum supernatura– lium; quare est aliquid ad ipsos praevium; hinc appellatur praemotio, et quidem physica, quia physice producit actus illos illustrationis et ins– pirationis. Sed cum isti actus sint indeliberati, nihil, dicunt, timendum est de libertate. Sed etiam hic occurrit inter ipsos gravissima discrepantia. Alii emm, praeter hanc praemotionem physicam ad omnes actus indeliberatos, ad– mittunt aliam praemotionem physicam ad omnes actus deliberatos, ita ut far,ultates necessario ad unum praedeterminentur. Alii autem hanc novam praemotionem physicam ad actus deliberatos omnino rejiciunt. utpote libertati oppositam. Isti tamen in duas adhuc abeunt sententias. Aliqui aliam motionem admittunt ad actus deliberatos, máxime in his qui habitibus infusis destituuntur, quandoquidem prima motio, cum sit fluens et transiens, non valeat ad elevationem naturae nisi in primo et unico instanti in quo applicata est; haec motio datur non ut actus fiat quoad ejus substantiam, sed tantum ut sit supernaturalis. Alii tamen hanc secundam motionem non requirunt, quia facultas, per motionem praeviam facta in actu, potest seipsam reducere de po– ttntia in actum respectu eorum quae sunt ad finem (8). Quare bene notare debes quod non omnes qui praemotionem physi– cam admittunt, eo ipso admittere cogantur physicam praedetermina- (6) Cfr. BILLUART, diss. 4, ª· 2; SALMANTICENSES, De Gratia, disp. 5, dub. 6; BILLOT, op. cit., pag. 150 sqs.; HUGON, De Gratia, q. 3, ª· 1; VAN lJER MEERSCH, De Divina Gratia, n. 279 sqs.; BOYER, OP. cit., pag. 156. (7) SATOLLI, De div. op., dlsp. 5, lect. 6; LEPICIER, De Gratia, pag. 190 sqs., etc. (8) BILLOT, De Gratia, pag. 25, th. 8, parag. 2; VAN lJER MEERSCH, De Gratia, n. 273 sqs.; TERRIEN, La grtlce et la glorie, t. 2, pag. 365; MANZONI, op. cit., n. 291, 303, etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz