BCCCAP00000000000000000000548
406 DE GRATIA CHRISTI, th. 15, n. 528-529 iuntatis nos moveri a Deo ,et excitari ad actus supernaturales elicien– dos, nimis evidens est quam ut in iis demonstrandis immoremur. Status quaestionis.-At celebris exstat quaestio a saeculo XVII usque nunc (quae etiam numquam solvetur) circa rationem formalem gratiae actualis mere excitantis; est quaestio c,eleberrima, quae campum philo– sophicum thomistas ínter et Molinistas omnino dividit. Quaestio est haec; utrmn gratia actualis pure excitans consistat for– maliter in ipsis actibus supernaturalibus intellectus et voluntatis, an po– tius in quadam motione divina transeunti et fluenti, quae sit causa illustrationis et inspirationis. 529. Sententiae theologorum.-Duae sunt sententiae e dianietro op– positae, sententia scilicet Molinae et sententia Thomistarum. l.ª) Sententia Molinae, Suarezii, et omnium fere theologorum So– ciatatis Jesu dicit: «Gratiam excitatem esse ipsum actum indeliberatum bonae cogitationis vel piae affectionis, qui a Deo et homine simultanee et aeque immediate producitur» (1). Ad rem ipse Suarezius: «Ergo nullum auxilium internum potentiis– que animae inhaerens, praeter actus vitales et actiones eorum, nec alias qualitates per se infusas agnosco, nisi vel habitus vel supernaturales ac– tus vitales» (2). «Censeo nullam entitatem infundí, quae sit prior tempore vel natura ipso actu gratiae excitantis, vel principium proximum ejus, sed solum Spiritum Sanctum immediate ac per seipsum infundere has actus ele– vando potentiam ad conficiendum eos» (3). In hac igitur sententia facultates nostrae, intellectus videlicet et vo– luntas, simul ac Spiritus Sanctus concurrunt ad actum supernaturalem, aliter tamen et aliter; nam facultates concurrunt quatenus eliciunt actus vitales; Spiritus autem Sanctus, quatenus eis dat supernaturali– tatem et elevationem supra naturam. Quare in hac sententia Deus non agit in ipsam f acultatem, sed in ejus actum, eum extrinsece elevando ad ordinem supernaturalem; quapropter actus, ut vitalis, procedit a facul– tate; ut supernaturalis, a Deo. «Igitur hoc auxilium, praecise sumptum, non est aliquid in causa, sed in effectu; id est (ut in propria materia loquamur) non est aliquitl in voluntate proxime et immediate, sed in actu supernaturali voluntatis; est enim dependentia quam habet actus a Deo ut a prima causa, etiam in ordine supernaturali» (4). «Nostri tamen theologi, scribit el. Beraza, communiter docent, po– tentiam vitalem, in defectu habituum, elevari ad actus indeliberatos elevatione extrínseca, ita ut Spiritus Sanctus immediate et per seip– sum, absque ulla entitate sive absoluta sive modali prius in potentia re– cepta, suppleat id quod naturae deest ad has actus conficiendos. Cen– sent enim influxum principii supernaturalis intrinseci posse suppleri per specialem Dei ipsi potentiae assitentis influxum» (5). (1) BILL0T, OP- cit., pag. 157; cfr. M0LINA, concordia, q. 14, disp. 30; MAZZELLA, op. cit., n. 141-170; PESCH, op. cit., n. 50 sqs.; SCHIFFINI, op. cit., th. 11, etc. (2) De Gratia, lib. 4, c. 1, n. 12. (3) Loe. cit., c. 4, n. 2. (4) De auxiliis, lib. 3, c. 3, n. 7. (5) BERAZA, op. cit., pag. 62.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz