BCCCAP00000000000000000000548

DE ESSENTIA GRATIAE ACTUALIS, th. 15, n. 526-528 405 dam perficiendamque justitiam, quid aliud deprecamur quam ut aperiat quod. latebat, et suave faciat quod non delectabat?» Auctor de Imitatione Christi mentem Patrum paucis verbis exponit: «Quod veritas intus loquitur sine strepitu verborum. Possunt quidem (homines) verba sonare, sed spiritum non. conferunt. Pulcherrime di– cunt, sed, te tacente, cor non accendunt. Litteras tradunt. sed tu señ– sum aperis; mysteria proferunt, sed tu reseras intellectum signatorum. Mandata edicunt, sed tu juvas ad. perficiendum. Viam ostendunt, sed tu confortas ad ambulandurri. Illi exterius rigant, sed tu fecunditatem donas. Illi clamant verbis, sed tu auditui intelligentiam tribuis» (21). Stus Thomas: «Ille vos docebit omnia; quia quaecumque hamo do– ceat extra, nisi Spiritus Sanctus interius det intelligentiam, frustra la– borat, quia nisi Spirit!us adsit cordi audientis, otiosus erit sermo doc– toris.» Ex sensu Ecclesiae.-Fern in omnibus orationibus quas ad neum fundimus, id a Deo petimus, ut mentem nostram illuminet atque ape– riat, ut nobis loquatur, ut ea qua faci.enda sunt, diligamus, atque in ipsis faciendis delectemur; sic in oratione ad Spiritum Sanctum: «Deus, qui corda fideliunt Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eo– dem Spiritu recta sapere, et de ejus semper consolatione gaudere» (22). 527. Ratione theologica.-Illud dicitur auxilium gratiae excitantis quo nos excitamur et movemur ad salutariter agendum. Atqui illustra– tiones et inspirationes excitant _et movent ad actus salutares. Ergo ilus– trationes mentis et inspirationes voluntatis merito pertinere dicuntur ad gratias excitantes. Et in hoc Deus sese accommodat naturae rationali; nam sicut in ordine naturali Deus creaturas movet per illustrationes intellectus, sic pariter in ordine supernaturali; discrimen tamen in eo est quod in or– dine supernaturali illustratio mentis est indebita seu gratuita (23). Pars 2.ª: Gratia actualis in se ipsa considerata est motio divina a Deo su~ pernaturaliter producta et in facultate recepta. 528. Connexio materiae.-Vidimus in prima parte hujus theseos actus supernaturales intellectus et voluntatis pertinere ad gratias ac– tuales, saltem quatenus sunt ejus effectus immediati et proprii; gratia enim actualis excitans ea est qua nos excitamur ad supernaturaliter agendum; per illustrationes immediatas intellectus et inspirationes vo- (21) Lib. 3, c. 2. (22) Oratio ad Spiritum Sanctum in Off. Div. (23) En quomodo auctor De vocatione Gentium ingeniase describat operationem intimam Dei supernaturalem in operatione externa hominis sese immiscen– tem : «cum igitur verbum Dei per ministerium praedicantium auribus car– nis infertur. miscetur operatio potentiae divinae cum sono vocis huma– nae; et qui incitavit evangelizantis officium, audientis quoque firmavit affectum. Dulcescit enim animas cibus verbi; veteres tenebrae pelluntur, et obtutus interior caligine antiqui erroris exuitur; transit animus de vo– luntate in voluntatem; etsi illa quae pellitur. qua cunctatione remoratur, ea tamen quae gignitur, electiora quaeque sibi vindicat» (Apud BERAZA, op. cit., pag. 47).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz