BCCCAP00000000000000000000548
404 DE GRATIA CHRISTI, th. 15, n. 525-526 sed etiam voluntatem trahere, ut bonum, quod operari debet, delec– tando exerceat. «Praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis tuae» (14) quae ver– ba ita commentatur Stus. Augustinus: «Haec est illa suavitas, de qua alibí dicitur: Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum ut bonum opus fíat non timare sed amare». «Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate» ( 15). «Nema potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum» (16); qua-e verba idem Stus. Augustinus de tractione voluntatis in– telligit: «Porro, si poetae dicere licuit: trahit sua quemque voluptas, non obligatio, sed delectatio, quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur justitia, delectatur sempiterna vita, quod totum Christus est» (17). 526. Ex Conciliis.-In definitionibus conciliorum supra citatis ad pro– bandam necessitatem gratiae internae ad actus salutares, apparet gra– tiam, qua Deus supplet nostram ad ipsos physicam impotentiam, esse illuminationem immediatam intellectus et simul immediatam inspira– tionem voluntatis. Conc. Carthaginense dicit quod per gratiam «nobis revelatur et ape– rilur intelligentia mandatorum...; per illam nobis praestari id quod fa– ciendum cognoverimus, etiam facere diligamus» (18). Conc. Arausicanum: «Si quis per naturae vigorem bonum aliquod quod ad salutem pertinet vitae aeternae cogitare, ut expedit, aut eli– yere, aut salutari (salvari), id est, evangelicae praedicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti. qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati, haerelico fallitur spiritu» ( 19). Conc. Tridentinum, declarans modum quo adulti justificari solent, haec dicit: «Eidem gratiae libere assentiendo et cooperando disponan– tur, ita ut, tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem, neque hamo ipse nihil omnino agat inspirationem illam recipiens, quip– pe qui illam et abjicere potest» (20). Ex Patribus.-Multa sunt Patrum testimonia quae usque modo in una vel in alia thesi anata sunt; en adhuc alia clarissima: Stus. Augustinus: «Vocat ad correctionem, vocat und.ique ad poeni-· tentiam, vocat per intiman cogitationem...» «Mandat Deus miris modis, qui in cogitationibus loquitur.» «Cum autem ab illo (Deo) illius adjutorium deprecamur ad facien- (14) Ps. 20. 4. (15) Ad Phil., 2, 13. (16) Joan., 6, 44. (17) Ad Simplicianum, lib. 1, q. 2, n. 21 et 22. (18) DENZINGER, 104. (19) DENZINGER, 180. (20) DENZINGER, 797.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz