BCCCAP00000000000000000000548

DE DIVINITATE CHRISTI, th, 1, n. 17-19 17 e) Aliqui catholici: Affirmat mesianitatem, et praescindit a divini– tate. d) Nostra sententia: Petrus affirmat Christi divinitatem. quam ipse Christus approbat. 18. Argumenta pro nostra sententia. a) Christus dicit Stuni. Pe– trum indiguisse divina revelatione ad cognoscendum id quod professus esL. Atqui revelatione divina non indigebat ad ronfitendam mesianita– tem Christi. Ergo Petrus confessus est divinitatem Christi, quam Chris– tus pastea approbavit. Prob. major.: «Beatus es, Simon, Bar Jona, quia caro et sanaufa non revelavit tibi, sed Pater rneus ...» (23). Frob. minar.: Ratio est quia Petrus clare poterat cognoscere et scire messianitatem Christi, nam ipse Christus sese ut Messiam exhibuerat: primo, quando Joannes Baptista miserat discípulos nt quaererent ab ipso utrum esset ipse qui venturus erat, an alium exspectare debebant... Qui– bu¿; respondet Jesus applicando ad se prophetiam Isaiae: ,:Caeci vident, claudi ambulant, mortui resurgunt ... » (24); secundo, c¡uando ipsi disci– puli secuti erant Jesum non alia de causa nisi quia iste erat Messias; ita e. g. Andreas dicit Petra: «Invenirnus Messiarn» (25). Ergo ad cognos– cendam messianitatem Christi opus non erat Petro aliqua specialis re– veiatio; e ~ontra, ad cognoscendam ejus filiationem naturalem indig,ebat speciali revelatione, quia Filius sibi reservaverat illam revelare: «et cui voluerit jilius revelare» (26). b) Ex modo agendi Christi. Christus aliquid novurn quaerit ab apos– tolLs; si autem conf,essionem suae mcssianitatis exspectaret, nihil pro– fecto novurn nec rnagnmn quaereret. Ergo Christus exspectabat et quae– rebat confessionem suae divinitatis. e) Petrus laudatur propter suam confessionem. Jamvero nulla laude esset dignus si tantummodo messianitat€m confiteretur, quandoquidem affirmasset id quod ornnes jam perf€cte noverant. Confirmatur. a) Ex eo quod dicit «Pater meus»: «Quia caro et san– guis non revelavit tibi, sed Pater meus». Unde videtur quod se ipsum exhibeat filium modo omnino speciali. b) Adest oppositio in hoc loco inter prophetas, qui sunt filii Dei adoptivi. et Christum, qui est filius Dei naturali.s; si vero Christus esset merus Messias, esset filius Dei adoptivus, ac proinde nulla dari posset oppositio. e) Christus vocat Petrum: Bar Jona, id est, filium Jonae. Ergo ex lege parallelismi Christus vocatur a Petra Filius Dei vivi; sed Chris– tus vocat Petrum filium Jonae sensu proprio. Ergo et Petrus Jesum. 19. Objectiones.-Textus ita debet explicari: Apostoli, ab initio usque nunc, cre– dunt in Messianitatem Christi temporalem; sic potest intelllgi locus ille in quo ma– ter Zebedeorum petit a Christo ut unus sedeat ad dextram, alter vero ad sinistram (23) Mt., 16, 17. (24) Mt., 11, 2-6. (25) Joan., 1, 41. (26) Le., 10, 32. IUN. THEOL. DOGM.-III.-3

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz