BCCCAP00000000000000000000548

DE ESSENTIA GRATIAE ACTUALIS, th. 15, n. 524-525 403 de fide, ut ex probationibus Conciliorum -et Patrum postea afferendis apparebit. b) Quod illustrationes intellectus debeant- esse immediatae, rursus de fide definiturn esse videtur, quando contra Pelagianos Ecclesia defi– nivit necessitatem gratia-e internae ad omnes et ad singulos actus salu– tares. c) Tandem quod inspirationes voluntatis debeant esse non tantum mediatae, sed ·etiam irnmediatae, scilicet quod non tantum procedant ex influxu directe in intellectu exercito, sed directe in ipsa voluntate, non est umquam definitum; attamen sententia est theologorum communis– sima, jam a tempore Suarezii. 525. Probatur ex Sacra Scriptura: 1. 0 ) Quoad illustrationem intel– lectus.- Multi sunt textus Sacrae Scripturae, in quibus dicitur Deum ipsum illuminare mentem hominis, cordis oculos aperire ... «Non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in ora– tionibus meis, ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae, det nobis spiritum sapientiae et revelationis, ín agnitione ejus, illuminatos aculas cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus» (7). «Illumina aculas meas, ne umquam abdormiani in marte» (8). «Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illu– mina tenebras meas» (9). «Omnis qui aud.ivit a Patre et didicit, venit cid me» (10). «Neque qui plaritat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat, Deus» ( 11). «Non quod sutficientes simus cogitare a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti» ( 12). «Et quaedam mulier, nomine Lydia... audivit; cujus Dominus ape– ruit cor intendere his quae clicebantur a Paulo)) (13). Ex his igitur testimoniis id inferre licet, quod ad dalutarit,er operan– dum adjuvamur nos per Deum, non quocumque modo, utputa per prae– sentationem objecti mere •externam, sed per intimam ipsius operatio– nem qua illuminat oculos nostros, tangit cor... Ha•ec intima Dei operatio tam necessaria apparet, ut sine illa non prosit predicatio Apostoli, cum illa v-ero actus eliciamus salutares, etsi indeliberatos, ad vitam aeter– nam conducentes. Tandem operatio illa ejusdem natura,e sit oportet ac actus supernaturales quos producit. Sequitur ergo quod sit operatio Dei etiam supernaturalis, sen indebita. 2.º) Quoad inspirationes voluntatis.-Etiarri in Sacra Scriptura ap– paret Deum, non tantum intellectum illustrar,e ad salutariter agendum. (7) Ad Eph., 1, 16. (8) Ps. 12. 4. (9) Ps. 17. 29. (10) Joan., 6, 45. (11) J ad Cor., 3, 9. (12) II ad. cor., 3, 5. (13) Act. Apost., 16, 14.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz