BCCCAP00000000000000000000548

402 DE GRATIA CHRISTI, th. 15. n. 522-524 «Contingit unum actum supernaturalem, perfectmn Et deliberatum, excitare animam ad alium, ut voluntarius actus fidei excitat ad spem, et actus spei ad amaren; et sub ea ratione potest dici gratia excitans, sed non est pure excitans, cum alioquin talis actus sit effectus alte– rius gratiae excitantis et adjuvantis» ( 4). Nos tamen in hac thesi loquimur de gratia pure excitanti, de illa scilicet quae sollicitat facultatem ad primum actum salutarem. Et nota b€ne, quod illa gratia excitans, etsi sit vital:s, solí Deo tribuí debeat, nam id quod fit in nobis non li:ber,e sed necessario agentibus, proprie lo– quendo dici non d,ebet esse nostrum; nos sumus veluti instrnmenta, quo– rum vi actus illi sunt vitales; sed Deus est unica causa illustrationis vel inspirationis. Divisio theseos.-In duas partes; in prima sumimus gratiam actua– lem passive; in secunda vero, active. Pars V,,: Gratia actualis excitans in suo effectu considerata consistit in im– mediata illustratione supernaturali intellectus et in immediata ins– piratione voluntatis. 523. Adversarii.-Sunt: a) Pelagiani, qui negando necessitatem gra– tiae internae, eo ipso negabant requiri illustrationes et inspirationES immediatas tam pro intelléctu quam pro voluntate; de ipsis tamen ni– hil in praesenti dicendum est praeter ea quae alibí dicta fuerunt. b) Huic nostrae thesi adversatur Quesnell, quatenus dicit gratiam Dei nihil aliud esse quam omnipotentem Dei voluntatem; sic enim se habet ejus propositio damnata; <<Gratia non est aliud quam volunta& omnipotentis Dei jubentis et facientis quod jubet» (5). , e) Inter adversarios hujus thesrns adnumerandi etiam sunt aliqui Theologi Catholici, ínter quos Vasquez ,C6) qui admittunt immediatam. illustrationem intellectus, sed negant immediatam inspirationem volun– tatis, eo quod aestiment sufficere primam, ex qua oriuntur sua sponte boni affectus voluntatis. 524. Censura. a) Quod illustrationes intellectus et inspirationes voluntatis pertineant ad gratias excitantes nil determinando, an scilicet formaliter vel tamquam ejus immediati effectus, videtur esse definitum (4) (5) (6) SuAREZ, De Gratia, lib, 3, c. 18-19. DENZINGER, 1361. Veritati parum consentaneurn nobis videtur quod dicit el. BERAZA, quod scilicet huic thesi adversentur thomistae: en ejus verba : «Advers3ntur tamen Thomistae, qui totam essentiam gratlae exc\tantis re– ponere videntur in entitate non vitali, quae est terminus immediatus actionis Dei illuminantis et inspirantis, et qua nos non formaliter, sed efficienter illuminamur et movemur. Ideoque, quamvis gratia excitans terminative sump– ta contineat necessario illustrationem et inspirationem, hi tamen actus, aJunt, non sunt ipsa gratia, sed effectus ejus». Op. cit., pag. 33: verum est quod Thomistae rationem formalem gratiae excitantis in quadam motione praevia et fluente reponant, at Thomistae non negarunt illustrationes et inspirationes pertinere ad gratiam excitantem. saltem quatenus sunt effectus ejus. id est. Thomistae affirmant sensu inclusivo, non vero exclusivo, muml– nationes intellectus voluntatisque inspirationes pertinere ad gratias excitan– tes : sufficlet tibl eorum opera vel superflcialiter perlegere, et in eis procul dubio invenies id quod nos ipsi in thesi defendlmus. In I-II, d. 185, c. 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz