BCCCAP00000000000000000000548

DE ESSENTIA GRATIAE ACTUALIS, th. 15, n. 522 401 a) Externa, consistens in mera praesentatione objecti cognoscendi vel diligendi; est gratia externa, quae tantum extrinsece afficit nostras facultates spirituales, utputa si Deus per seipsum vel per alium sui mi– nistrum objectum quoddam cognoscibile et appetibile alicui exhibeat, bonum scilicet exemplum, sermonem sacrum aliaque hujusmodi. b) Interna, consistens in intima Dei operatione qua directe et im– mediate cor hominis tangit, intellectum illuminando, vel voluntatem mo– vendo. Solius Dei est in mentem et voluntatem nostram ita penetrare et illabi, ut eas excitet per illuminationem et inspirationem. Subdivisio: Haec autem interna Dei operatio potest adhuc esse im– mediata vel mediata. Immediata, quando v,el nullo adhibito medio externo ipse Deus sanc– tas et pías cogitationes in nobis excitat et producit, vel, adhibito me– dio externo, movet ultra naturales ipsius exigentias. Tune ex naturali nexu intellectum ínter et voluntatem fit, ut statim ac intem~ctus fuerit a Deo illustratus, sponte natura exsurgant in voluntate piae -et sanctae cogitationes, affectiones et volitiones; haec motio voluntatis esset me– diata, quia ipsa non fuisset directe ·et immediate a Deo producta, sed mediante illuminatione intellectus. Potest tamen Deus direct-e et immediate, illustrato intellectu, no– vum voluntati concedere donum internum, et tune habetur operatio Dei directa et immediata in voluntate et in intellectu. Si autem operatio sumatur passive, seu ex parte sub}ecti motionem Dei patientis, dicendum est quod consistat in actu vitali et superna– turali facultatis, in illustratione scilicet intellectus et in inspiratione voluntatis, seu quod idem est, in sancta cogitatione, tono desiderio, vo– catione, pio · affectu... , quae omnes appellationes passim apud Patres et Concilia reperiuntur. Haec operatio dicitur vitalis, in nobis et sine nobis existens; quae omnia debent accurate retineri ne in hac materia, de se jam difficili et impervia, tot invenias mysteria quot verba enumeres scripta. Dicitur enim vitalis et in nobis, quia est actus elicitus a nostris facultatibus a Deo excitatis; est actus intellectus vel voluntatis, illus– tratio vel inspiratio. Dicitur sine nobis, quia ad eos eliciendos non concurrit liberum nos– trum arbitrium; quar-e sunt actus sine nobis libere agent1bus, non ta– men sine nobis vitaliter concurrentibus. Isti igitur actus vitales nostrarum facultatum wnt actus indeli– berati, necessarii, qui proind,J dici nequeunt neque morales neque boni; in eis enim nullam partem habet liberum arbitrium. Hoc tamen de gratia mere excitanti tantum intelligas, non vero de aliis actibus salutaribus, qui, respectu habito ad actus sequentes, possunt €tiam dici et sunt gra– tiae excitantes. Gratia nimirum excitans illa est quae sollicitat f~á.º~ tates nostras ad salutariter agendum. Nunc autem, ad primurri :ictú& salutarem ponendum, necesse est ut aliqua gratia excitans. pt~~-edat, qua semel concessa, poterit sollicitari ad alium actum, e(1.W porro· quo in casu, gratia excitans consistet in motibus deliberat 1 • ' \ MAN. THEOL. DOGM.-m.-27 · ~. ' 1',:_<

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz