BCCCAP00000000000000000000548
400 DE GRATIA CHRISTI, th. 15, n. 520-522 gratiam quamdam internam esse physice et absolute necessariam; cum igitur ante justificationem impossibile sit gratiam justificationis in pec– catore praesupponere, sequitur quod gratia interna ibi necessaria non sit nisi gratia actualis, qua Deus immediate moveat illustrando intel– lectum et afficiat movendo nostram voluntatem. Praeterea probatum est, et est de fide certum, quod ad posse per– severare in accepta justitia, aliquod speciale auxilium requiratur, quod certissime distinguitur a gratia habituali, qua justus formaliter sanc– tus efficitur. Constat igitur de existentia alicujus gratiae praeter gratiam ha– tualem (1). Nunc autem, supposita gratiae actualis existentia, ejus natura seu essentia est a nobis exquirenda. Gratia actualis dividitur in excitantern et adjuvantem, ut postea probabitur; sed cum gratia adjuvans probabilius realiter non distingua– tur a gratia excitante, de hac sola agendum .nobis est in praesenti. THESIS 15.ª: Gratia actualis excitans in suo effectu considerata consistit in immediata illustratione supernaturali intellectus et in imme– diata inspiratione voluntatis; in se ipsa considerata est ipsa motio divina a Deo supernaturaliter producta, et in facultate recepta. 521. Status quaestionis.- Hanc quaestionem numquarri expresse tractavit Stus. Thomas; eam tamen innuit quando dicit: «Non est qua– litas, sed rnotus quidam anirnae» (2). De hac igitur motione Dei in anima quaeritur in praesenti quid sit et in quo consistat. 522. Explicatio terminorum.-Porro, ut jam ab initio omnein aequi– vocationem removeas, scire debes hanc motionem in anima posse du– pliciter considerari: active scilicet et passive. Active quidem, si consideretur in ordine ad Deum, a quo procedit; est operatio Dei naturae indebita, et in anima recepta, qua illustrat intellectum et movet voluntatem. Passive autem, si consideretur in ordine ad subjectum; et tune im– portat effectum operationis Dei, actum scilicet supernaturalem intel– Iectus et voluntatis; aliis verbis, illustrationem vel inspirationem: «Quae duo distinguí quidern pússunt, sed non separari; siquidern irnpos– s1bile est, ut Deus sit illurninans et inspirans quin sit aliquis illustratus et inspiratus» (3). Nunc autem, si operatio sumatur active, seu ex parte Dei, ea po– test esse: (1) Existentlam gratiae actualls expresse probatam cfr. apud VAN DER MEERscH, op. cit., pag. 233; HERVE, op. cit., n. 81 sqs. (2) I-II, q. 110, a. 2; de mente Scholastlcorum clrca naturam gratlae actualis internae, cfr. LERCHER, op. cit., n. 267; VooGHT, A propos de la grace ac– tuelle dans la Theologie de S. Thomas, in PivTom. (Pi), 31 (1928), 386-416. (3) MAZZELLA, op. cit., pag. 86.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz