BCCCAP00000000000000000000548

DE ESSENTIA GRATIAE ACTUALIS, th. 15, n. 518-520 399 tuens in esse quoddam divino; caritas autem est principium proximum operationis. Cum igitur haec duo principia sint in eodem subjecto, et quidem inseparabiliter conjuncta, effectus possunt sive uni sive alteri, indiscriminatim adscribí. Et exemplum hujusmodi habemus in horriine de qua indiscriminatim dicitur: horno intelligit, anima intelligit, intellectus intelligit; intellectio procedit ab anima tamquam a principio remoto ; ab intellectu tamquam a principio proximo ; et sicut pessime infe:1:es ex ea quod ídem effectus, nempe intellectio, animae et intellectui tribuatur, nullam ínter ipsos intercedere distinctionem, ídem dicendum est in nostro casu de gratia hubituali et de habitu caritatis (15). 519. Scholion: De subjecto gratiae habitualis.-Haec quaestio nihil aliud est nisi corollarium theseos praecedentis; si enim gratia idem esset ac virtus caritatis, manifesto subjectaretur in potentiis animae, quia proprium subjectum virtutis sunt potentiae; sed nos non admisi– mus gratiam idem esse ac caritatem. Ergo non possumus eam subjec– tare in potentiis animae; subjectatur autem in ipsa essentia animae; est enim habitus entitativus seu substantivus, qui nobis confert novum esse, novam naturam, a qua caeterae virtutes dimanant sicut potentiae ab anima. Ut autem haec omnia clariora evadant et in suo nexu logico appa– reant, considera conceptionem quam ex Scripturae documentis hausit Stus. Thomas: Homines in ordine spirituali, ad quem fuerunt a Deo liberaliter evec– ti, sunt, post peccatum originale et rursus post personale, veluti mor– tui; opus 1gitur Dei e&t ut rursus vivificentur; quod, teste Sacra Scrip– tura, habetur per novam nativitatem ex aqua et Spiritu Sancto, per no– vam scilicet veluti creationem in Christo Jesu. Nunc autem, terminus nativitatis et generationis est natura; et quia nativitas est spiritualis et divina, hinc natura quam in justificatione acquirunt, est etiam divina. Sed natura eo fine communicatur ut per eam radicaliter ad opera– tiones ordinemur; qua de causa, in ordine naturali simul cum natura contulit Deus potentias quae ab illa necessario dimanant; cum igitur divinae Providentiae non congruat minus providere naturae elevatae quam si.mplici naturae creatae, dedit et potentias in ordine ad opera– tiones supernaturales, ad illas scilicet quibus ipse Deus beatus est, ad fruiti.onem suipsius. Hinc gratia est veluti natura, a qua aliae virtutes dimanant; est qualitas, quae ad speciem habitus reducitur, quia animam in seipsa perficit; residet denique in essentia animae, non vero in ejus potentiis, quia est habitus substantivus, non vero operativus (16). ART. II De essentia gratiae actualis 520. Connexio materiae.-Gratiam actualem existere Iuculentissii:ne probatum remanet in primo capite nostri tractatus de Gratia Christi, ubl de ejus necessitate actum est; ibi enim probavimus ad omnes et singulos actus salutares, ad illos scilicet qui justificationem praecedunt, (15) Plura alia cfr. apud MAZZELLA, op. cit., n. 959 sqs.; MENDIVE, op. cit. n. 291. (16) Cfr. T. GRAF. De subfecto psychico gratiae €t virtutum secundum doctrinam Scholasticonlm usque ad saec. XIV (Romae, 1935).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz