BCCCAP00000000000000000000548
DE GRATIA CHRISTI, th. 14, n. 517-518 Bene tamen · notandum est his aliisque hujusmodi testimoniis rem non fuisse a Concilio definitam; sed neque negari potest hoc modo lo– quendi nostrae sententiae non favere. 3.º) Ratione theologica.-Divinae Providentiae quam maxime con– venit ut non minus perficiat animam in ordin-e supernaturali quam naturam perficit in ordine mer-e naturali. Atqui in ordine naturali ita rem constituit ut prius det ipsam formam substantialBm, deinde poten– tias et virtutes agendi in ipsa radicatas. Ergo etiam in ordine super– naturali eodem modo rem debuit con.stituer€; deáit igitur prius formam quamdam, quae est qualitas permanens, animae largtens participatio– nem esse divini; dedit et habitus operativos, quibus potentiae spiritua– les in ordine ad suas proprias operationes perficiuntur. Jamvero per gratiam habitual€m habetur esse divinum, per virtutes principium pro– ximum operationum. Ergo gratia distinguitur a virtute caritatis, sicut anima ab ejus potentiis (11). Praeterea, justificatío, quae est v€luti totius hominis renovatio et recr,eatio, debet esse completa, id €St non solum in potentiis, sed etiam in ipsa substantia animae. Hoc autem optime habetur in nostra sen– Mmtia, nam per gratiam habitualem deificatur ipsa substantia animae, quatenus accipit formaliter quoddam €sse divinum; per virtutes autem infusas perficiuntur potentiae, intellectus videlicet et voluntas in or– dine ad operationem; sed inter gratiam, quae dat esse divinum, et vir– tutes, quae potentias perficiunt, manifesto intercedere debet realis dis– tinctio, quandoquidem impossibile sit ut una eademque entitas subjec– tetur in essentia animae et in ejus potentiis. 518. Objectiones.--Imprimis notari oportet qnod omnes fere difficultates ab adver– sariis nostris congestae, incle proveniunt, quod in Scriptura et in Traditione iidem effectus tribuantur gratiae et caritati; unde concludunt, gratiam et caritatem ídem esse quoad rem. Sic justificatio a peccatis, facere hominem Deo gratum, facera filias adoptivos, lweredes vitae aeternae aliaque hujusmodi eodem modo uní quam alteri tribuuntur. Respondendum est: 1. 0 ) Quod iidem effectus tribuantur fidei. Jamvero nemo dicet umquam ficlem iclem e1cse ac caritatem vel gratiam habitualem. <iOmnis qui credit quoniam Jesus est Christus. ex Deo natus est» (12). «Per misericordiam et /ídem purgantur peccata» (13). <<Carde enim creditur ad justitiam» (14). 2. 0 , Quod multa testimonia ab adversariis allata intelligi debeant de caritate actuali, quae utique justificat facitque Deo gratum... ; at ipsi quoque adversarii ad– mittere debent caritatem actualem realiter distinguí a gratia quae est quaiitas per– manens, physice in anima inhaerens... 3. 0 ) Quod alia testimonia posrnnt intelligi de caritate habituali; attamen tune iidem effectus tribuuntur, quia sunt inseparabiliter connexae, non autem quia sunt re unum et idem. Quod, ut bene intelligas, scire debes quod quando sunt duo vel plura principia rerum ordiPata, effectus eodem modo adscribí possunt uni quam alteri; sic gratia, in nostra sententia, est principium remotum, naturam rationalem elevans et consti- (11) De Veritate, q. 27, a. 2. (12) I Joan., 5, l. (13) Prov., 15, 27. ( 14) Ad Rom., 10, 10
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz