BCCCAP00000000000000000000548
396 DE GRATIA CHRISTI, th. 14, n. 514-516 Respondeo: Negando paritatem, quia istae voces «inhaerere», «inesse» debent secw1dum riaturam reí interpretari; jamvero peccatum originale consistit in priva– tiene gratiae sanctificantis; privatio autem non est aliquid positivum et reale. E contra, gratia habitualis est aliquid positivum et physicum quod animae inhacret, eamque participem reddit naturae divinae, quo nihil realius cogitari potest. Objectio 2.ª: Fatetur Jl:Iorinus (et multus auctores pro sua sententia citat) hanc .doctrirrnm de gralia ut liabitu pemianenti, latuisse in Ecclesia Dei per mille supra centum annos. Ergo nullum habet in tota retro Traditione subsidium, et ideo haeresi suspecta dici debet.: «11:Iulti doctores contra has habitus reclamarunt, diuque aequo Marte pugnarunt: sed tandem circa annum 1240 deferbuit tata illa disputatio, omnes– que doctores in habituum positionem consenserunt». Respondeo: Latuisse hanc doctrinam quoad rem, nego; quad vocem, habitum scilicet permanentem, qualitatem, concedo. § V.-UTRUM GRATIA HABITUALIS REALI'IER DISTINGUATUR A CARITATE THESIS 14.": Probabilior videtur sententia quae tenet gratiam habitualem realiier distingui ab habitu caritatis. 515. Connexio materiae.-Scimus ex thesi praecedenti gratiam ha– bitualem esse qualitatem, et quidem ad primam ejus speciem, ad habi– tum scilicet, pertinentem; est enim forma quaedam supernaturalis quae animam perficit in seipsa, eamque disponit in ordine ad actus ad vitam aeternam conducentes; at duplex ,est habitus, entitativus, et operativus, prout subjectum disponat in ordine ad suam naturam vel in ordine . ad ejus operationem. Status quaestionis.-Hinc qua.eri oportet utrum gratia sit habitus entitativus vel operativus. Nunc autem, scimus etiam ex Trid-entino quod in justificatione in– fundantur habitus fid-ei, spei et caritatis; quod autem fides et spes realiter distinguantur a gratia habituali, nimis clarum est quam ut in his probandis immoremur; peccatores enim, qui gratiam habitual-em per peccatum mortale amiserunt, habent adhuc, nisi actibus contra– riis id intenderint, habitus sup-ernaturales fidei et spei. Quaeritur proinde in hac thesi utrum gratia habitualis, quae certo est a caritate inseparabilis, realiter distinguatur ab habitu caritatis, an ratione tantum. 516. Sententiae theologorum.-Tres sunt hac in re theologorum sen– tentiae, tribus gradibus distinctionis, nominalis scilicet, virtualis et rea– lis, correspondentes: 1.•) Durandus dicit gratiam habitualem non dif,ferre ab habitu ca– ritatis nisi quoad nomen, nominaliter (1). ~.•) Magíster Sententiarum, Scotus, Stus. Bellarminus et multi alii theologi optimae notae, distinctionem admittunt rationis, seu virtua– lem; secundum hanc sententiam unus idemque habitus dicitur gratia, (1) DURANDUS, in II Sent., dist. 26, q. 1. n. 7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz