BCCCAP00000000000000000000548

DE ESSENTIA GRATIAE HABITUALIS, th. 13, n. 511-514 395 Unde gratia habitualis est habitus vel dispositio; sed 1wn est dis– positio, quia dispositio est facile mobilis, et gratia tantum per pec– catum grave amittitur. Ergo gratia, qua nos justi sumus, est habitus. 2.º) Argumento positivo: Ex definitione habitus.-Habitus enim est qualitas permanens et difficile mobilis, quae b€ne vel male disponit subjectum vel in seipso (•entitativus), vel ad suam operationem (ope– rativus). Atqui gratia €St qualitas perman:ens, difficile mobilis, quae ani– mam disponit ac perficit in seipsa. Ergo gratia habitualis verificat de– ñnitionem habitus, estque proinde h::ibitus. 512. Ratione theologica.-Ratio in praesenti optimam praebet nobis congruen tiam, quae nos edoc,et cur Deus ita r€m disposuerit; nam: «Non est conveniens quod Deus mfnus provideat his quos diligit ad supernaturale bonum habendum quam creaturis quas diligit ad bonum naturale habendum. Creaturis autem naiuraltbus sic providet, ut non solum moveat eas ad actus naturales, sed etiam largiatur eis formas et virtntes quasdam quae sunt principia actuum, ut secundum seipsas inclinentur ad hujusmod,i motus, et sic motus, quibus a Deo moventur, fiunt creaturis connaturales et faciles ... Multo igitur magis illis quos movet acl consequendum bonum supernaturale a.eternum infundit ali– quas formas, seu qualitates supernaturales secundum quas suaviter et prompte ab ipso moveantur ad bonum aeternum consequendum; et sic donum gratiae qualitas quaedam est» (7). 513. Nota bene.-Sciendum tamen est quod, etsi gratia habitualis sit qualitas ad speciem habitus pertinens, non tamen univoce se habeat relat& ad habitus naturales; multa enim sunt habitibus naturalibus pro– pria quae tamen gratiae non conveniunt; quare gratia non est simpli– citer habitus, sed reducitur tantum ad speciem habitus. Praecipuum discrimen gratiam inter &t habitum naturalem in eo est quod habitus disponit subjectum in ordine ad suam naturam; gratia autem disponit subjectum ad ea quae sunt supra ejus naturam. Praeterea habitus per se et immediate disponit subjectum in ordine ad operationem; gratia vero, in ordine ad esse quoddam spirituale. «Dicendum est, ait Stus. Thomas, quod gratia est in prima specie qualitatis, quamvis non proprie possit dici habitus, quia non immedia– te ordinatur ad actum, sed ad esse quoddam spirituale quod in anima facit et est sicut dispositio quae est respectu gloriae, quae est gratia consummata. Nihil tamen simile gratiae, in accidentibus animae quae philosophi sciverunt, invenitur, quia non cognoverunt nisi illa animae accidentia quae ordinantur ad actus naturae humanae proportiona– tos» (8). 514. Ohjectiones.--Objectio l.ª: Gratiam, qua justi sumus, esse qualitatem, pro– batum e,.t ex eo quod in Concilio Tridentino dicatur eam in anima inhaerere. Jam– vero, etiam in Tridentino dicitur quod peccatum originale inhaereat unicuique pro– prium; Eed ex h'.lc voce «inhaerere», «inesse» nemo concludit peccatum originale esse accidens vel qualitatem. Ergo. (7) I-II. q. 110, a. 2. (8) De Verit., q. 27, a. 2, ad 7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz