BCCCAP00000000000000000000548

394 DE GRATIA CHRISTI, th. 13, n. 509-511 Hinc inferre licet maximum discrimen quod intercedit inter natu– ram divinam prout in se ipsa, et naturam divinam prout a nobis par– ticipatur; in se ipsa est substantia, forma quaedam actualissima, ac– tus purissimus, Ens subsistens. Prout participatur a nobis est accidens, in anima inhaerens, et in ipsa subjectata. Stus. Thomas, haec omnia suo more compendians, haec habet: «Id quod substantialiter est in Deo, accidentaliter fit in anima participante divinam bonitatem» (5). 2, 0 ) Gratia habitualis est accidens de genere qualitatis. 510. P1·obatur. l.") Gratia, qua nos justi sumus, est donum ali– quod cr,eatum, supernaturale, animae intrinsece inhaer-ens, et physice perseverans, quo naturam divinam participamus, quo acquirimus novum esse quod est principium operationum divinarum, quo scilic-et elevamur ad superiorem gradum essendi. Atqui novum esse, quod advenit sub– jecto in suo esse naturali jam constituto, dicitur et est accidens. Ergo gratia, qua justi sumus, est accidens. Jamvero inter accidentia, aliqua sunt quae convenire nequeunt gratiae habituali, utpote rei spirituali: sic nec quantitas, nec tempus, nec locus, nec situs, nec habitus, quia ha-ec convcniunt tantum rebus corporeis. Non est relatio, quia relatio dicit tantum esse ad aiiud; gratia au– tem ponit in anima aliquid reale vi cujus subjectum disponitur et perficitur in seipso. Praeterea non est actio, quia actio est aliquid transiens, dum gratia habitualis est aliquid physice permanens in anima, quoctque non ces– sat cessantibus actibus. Nihil igitur aliud n,stat nisi quod gratia habitualis sit accidens de g,:>nere qualitatis ( 6). 2.º) Qualitas modificat, disponit vel perficit substantiam in seip– .sa. Atqui in superioribus probatum est gratiam habitualem, qua justi sumus, animam perficere et modificare per acquisitionem novi esse. Ergo idem ac prius. 3. 0 ) Ad speciem habitus reducendum. 511. Probat,ur: l.º) Per exclusionem.-Nam gratia habitualis non est: Forma vez figura, quia non est aliquid corpornum sed spirituale; forma autem et figura afficiunt tantum res corporeas. Potentia quia potentia disponit subjectum ad operationem simpli– <Citer sumptam, sive bonam sive malam; gratia autem disponit tantum ad bonam. Passio, quia rursus non est quid corporeum. (5) I-II, q. 110, a 2, ad 2. (6) Cfr. SALMANTICENSES, De Gratia, disp. 4, dub. l. parag. 5, n. 14 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz