BCCCAP00000000000000000000548
DE ESSENTIA GRATIAE HABITUALIS, th. 13, n. 507-509 393 Sic Joannes Vicentius docuit (secundum Suarez) <<non esse de fide justificationem fieri per proprios habitus infusos, realiter distinctos ab anima et potentiis ejus, etiamsi de fide sit fieri per realem et habitua– lem et spiritualem supernaturalemque animae immutationem in illa manentem, etiarn dum ab actibus cessat, quia posset, inquit, haec muta– tia fieri per aliquem modum realiter identificatum animae aut volunta– ti et formaliter ab ea distinctum» (1). Sic etiam Carthesiani, aliique auctores catholici placitis Carthesiano– rum plus aequo adhaerentes, qui quamlibet negant realem intercedere distinctionem substantiam ínter et accidentia; gratia igitur habitualis, quae dicitur accidens, non potest esse secundum ipsos qualitas animae adveniens, sed cum ipsa identificatur. 508. Censura.- Cathechisnms Concilii Tridentini non dubitavit as– serere thesim nostram esse definitam: «Est autem gratia, quemadmo– dum Tridentina Synodus ab omnibus credendum poena anathematis proposita decrevit, non solum per quam peccatorum fit remissio, sed. di– vina qualitas in anima inhaerens ac veluti splendor quidam et lux quae animarum nostrarum maculas delet, ipsasque animas pulchriores ac splendidiores reddit» (2). Attamen haec censura rigidior quam par est ab omnibus post Do– minicurn Soto theologis aestimatur; videtur enim Catcchismum nihil aliud velle dicere nisi quod gratia habitualis sit qualitas eo vulgari sensu quo qualitas dicitur quaelibet perfectio animae intrínseca, non vero sensu scholastico, sicut faciunt in praesenti theologi. Narrat Pallavicini aliquem in Concilio postulasse ut clarius defini– retur justificationem fieri per habitum infusum; cui responsum est id satis explicari per vocem «inhaerere», quae stabilitatem significat, et habitibus, non vero actibus congruit. His igitur perpensis, thes1s defenditur ab omnibus fere theologis ut doctrina certissima, quae sine magna temeritate rejici nullatenus po– test; immo Boyer audet dicere eam esse «theologice certam, quia evt– denter concluditur ex decreto Tridentino» (3). 1, 0 ) Gratia habitualis non est substantia. 509. Probatur.- Substantia enim vel est ipsa natura rei vel ejus pars, sicut materia et forma. Jamvero gratia, quae est aliquid creatum, non potest esse unum nec aliud. Ergo ... Praeterea nihil est subsbntiale quod praesupponit esse jam com– pletum. Jamvero gratia supponit in homine, cuí advenit, esse comple– tum in quo subsistere incipit Ergo gratia, homini adv-eniens, non est substantia ( 4). (1) SUAREZ De Gratia, lib. 7, c. 15, n. 2; J. VICENTIUS, Relectio de gratia Christt. q. 1, cÓncl. 6. Eamdem sententiam habuit E . .AMORT, Theologia Ecclesiastica, t. 2, tr. 2. disp. 7, q. 7. (2) P. 2, c. 2, n. 50. (3) BOYER, op. cit., pag. 146; cfr. CANO, De locis, lib. 7, c. 2; SAL.",!ANTICENSES. De gratia, dlsp, 4, n. 19. (4) Cfr. STUs. TH0MAS, I-II, q, 110, a. 2, ad 2; et in II Sent.. dist. 26, q. 1, ª· 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz