BCCCAP00000000000000000000548
392 DE GRA'l'IA CHRISTI, th.. 13, n. 505-507 2.º) Ex doctrina Leonis XíII in Encyclica «Divinurn illud»: «Eloqui nemo potest quale sit opus istud divinae gratiae in animis hominum; qui propterea tum in sacris Litteris, tum apud Ecclesiae Patres, et re– generati, et creaturae novae, et consortes divinae naturae, et filii Dei, et deifici, similibusque laudibus appellantur» (23). Stus. Augustinus: «Videte in eodem Psalmo quibus dicat: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes... Manifestum est ergo quia homines dixit deos, ex gratia sua deificatos, non de substantia sua natos. !lle enim justificat, qui per semetipsum, non ex alio justus est; et ille deificat qui per seipsum, non azterius participatione, Deus est» (24). Pius XII: «Ac si Verbum semetipsum exinanivit, formam servi acci– piens, hoc ea quoque de causa egit ut nos secundum carnem fratres facerct consortes divinae naturae, cum in terrestri exilio per sanctita– tis effectricem gratiam, tum in caelesti patria per sempiternam asse– quendam beatitatem» (25). § IV.-UTRUM GRATIA HABITUALIS SIT ACCIDENS QUODDAM DE GENERE QUALITATIS, AD SPECIEM HABITUS REDUCENDUM. THESIS 13.ª: Gratia habitualis non est substantia sed accidens de genere qualitatis, quod ad speciem habitus reducitur. 506. •Connexio materiae.-Postquai:ri de ipsa gratia habituali proba– tum est quod sit ens quoddam supernaturale, physice et permanenter in anima inhaerens, quo participes efficimur divinae naturae, venien– duni est ad scholasticam inquisitionem illius entitatis; videri ,enim opor– tet ad quamnam categoriam entis pertim,at gratia habitualis, an scili– cet ad substantiam quamdam spiritualem, an potius, ad accidens. Scimus ,enim omnia, tam quae in caelo quam quae in terra conti– nentur, ad duo entium genera reduci posse, ad substantiam scilicet et ad accidens. Explicatio terminorum.-Cuhl substantia et accidens aliis in locis extense declarentur, sufficiat in praesenti dicere quid sit qualitas. Porro, qualitas est accidens quo substantia perficitur· in seipsa. Ha– bet sub se quatuor species, prout div,erso modo determinent ac dispo– nant sive perficiant substantiam quam afficiunt, et sunt: habitus et dispositio, potentia et impotentia, passio et patibilis qualitas, forma et figura. 507. Adversarii.-Sunt 1111 catholici qui theses praecedentes ornnino adrnittunt; affirrnant tarnen gratiarn habitualern esse donurn superna– turale creaturn, in nobis physice perrnanens, quod realiter non distin– guitur ab anima ejusque potentiis. (23) Enc:i,cl. Divinum illud, 9 maj. 1899; AAS., 39, 651. (24) Enarr. in Ps. 49, n. 2. (25) Encycl. Mystici Corporis; AAS., 35 (1943), 214.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz