BCCCAP00000000000000000000548

DE ESSENTIA GRA'I'IAE HABI'I'UALIS, th. 12, n. 503-505 391 in justificatione vere efficitur; quod autem id efficiatur per gratiam habitualem constat ex eo quod in Sacris Litteris dicatur quod per ip– sam horno peccator renovetur, novam naturam acquirat... e) Ex liturgia.-Lex orandi, lex credendi; id est, id quod Ecclesia in suis orationibus et precibus ad Deum exprimit, quid sit a nobis cre– dendum innotescit. Jamvero Ecclesia saepe Deum deprecatur ut nos participes faciat suae na turae divinae, sua,e divinitatis: «Deus, qui humanae substantiae dignitatem mirabiliter condidisti et mirabilius reformasti, da nobis per hujus aquae et vini mysterium ejus divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae jieri dignatus est... » ( 17). «Qui post resurreciionem suam omnibus suis discipulis manifestus apparuit, et, ipsis cernentibus, est elevatus in caelum ut nos divinitatis .suae tribueret esse participes...» ( 18). «Unigenitus siquidem Dei Filius, suae divinitatis volens nos esse participes, naturam nustram sumpsit ut homines deos faceret, factus hamo» (19). 504. Ex Patribus.- Stus. Augustinus: «Manens (Filius) in sua na– tura factus est particeps naturae nostrae, ut nos manentes in natura nostra, efficeremur participes naturae ipsius» (20). Stus. Leo Magnus: «Agnosce, o christiane, dignitatem tuam, et di– vinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri con– versatione redire . .. » (21). Stus. Joannes Damasc,enus: «Deificatur homo per gratiam partici– patione divinae illuminationis, non in substantiam Dei conversus.» Pars 2.ª: Hoc consortium divinae naturae habetur formaliter per gratiam sanctificantem. 505. Probatur. l.º) Ex damnatione Baji: «Justitia, qua justifica– tur per fidem impius, consistit formaliter in obedientia mandatorum, quae est operum justitia; non autcm in gratia aliqua animae infusa, qua adoptatur hamo in jilium Dei et secundum interiorem hominem re– novatur ac divinae naturae consors efficitur, ut sic per Spiritum Sancturn renovatus, deinceps bene vivere et Dei mandatis obedire pos– sit» (22). Unde ex hac damnatione sequitur quod per gratiam sanctificantem, quae consistit in aliqua entitate animae infusa, horno adoptatur in fiilium Dei, renovatur secundum interiorem hominem, et consors effici– tur divinae naturae. ( 17) Ora t. in Missa. (18) In Praef. Ascensionis (19) In Off. SSrni. sacrarnenti. (20) Epist. 140, 4, 10; PL., 33, 542; Journel, 1698. (21) Sermo 21, c. 3; PL., 54, 192. (22) DENZINGER., 1042.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz