BCCCAP00000000000000000000548
390 DE GRATIA CHRISTI, th. 12, n. 501-503 Inter istos tamen computandus est etiam ipse Ripalda, secundum quem participatio naturae divinae non esset physica, sed moralis tan– turn, consistens in eo quod gratia sit principium quo honestas et sanc– tas elicimus operationes; hoc igitur modo sanctitatem divinam imita– mur, Deoque similes sumus... «Itaque gratia, ait participat, deitatern bonitate morali habituali et universali, naturae propria, cui debita est virtus ad omnes et solas ope– rationes moraliter bonas, et repugnat operatio moraliter mala qua sci– licet justus absolute et simpliciter bonus et sanctus moraliter constitui– tur» .(13). 502. Censura.-1.º) Quoi homines justi sií1t consortes divinae na– turae, est doctrina in Sacris Litteris et Patribus tam clare contenta, ut nequeat sine ingenti temeritate negari aut in dubium revocari; qua– propter haec doctrina oicenda est de fide divina et catholica. 2.º) Quod hoc consortium habeatur per gratiam sanctificantem seu habitualem. est doctrina theologice certa. 3.º) Quod hoc consortium obtin{:atur formaliter per gratiam sanc– tificantem, non vero per Spiritum Sanctum vel per a 1 iud, est doctrina ornnino certa, et ab omnibus fere theologis admissa. Pars l.ª: Gratia habitualis est participatio physica divinae naturae. 503. Probatur ex Sacra Scriptura. a) Argumento genern.li .- In Sacra Scriptura saepissime dicitur hominem justifl.catum renasci, rege– nerari, renovari, creari. .. «Nisi quis renatus fuerit ... » (14). «In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura ...,, ( 15). Jamvero si haec v€rba aliquid sibi volunt, dicendum est quoi in justificatione acquiratur nova natura, nova forma, novum principium essendi, vi cujus justus pot€st ipsam Dei vitam vivere, si– cut, per generationem naturalem horno genitus acquirit naturam, prin– cipium quoddam naturale, quo vitam vivit hominibus propriam. Sed in generatione naturali vera et physica communicatur natura generantis. Unde eodem modo, in hac spirituali generatione, in hac nova veluti hominis cr€atione, communicatur justificato nova natura, et quid€m physica et realis. b) Ex testimonio Sti. Petri.-«Per quem (quae) maxima et pretio– sa nobis prortiissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naiurae» (16), in quo loco Stus. Petrus loquitur de aliquo consortio di– vinae naturae, non tamen in sensu pantheistico cum agatur de parti– cipatione libera et gratuita ex parte Dei, neque in sensu assimilationis ethicae, cum agatur d€ donis quae, prius natura concessa, sint ratio ob quam assimilatio moralis sit necessaria, sed de vero consortio quod (13) De ente s11pernat., lib. 6, dist. 132, n. 105. (14) Joan. 3, 5. ( 15) Ad Gal., 6, 15. (16) II Petr., 1, 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz