BCCCAP00000000000000000000548
DE ESSENTIA GRATIAE HABITUALIS, th. 12, n. 501 389 quia tune non sunt amplius duae res unitae, sed una tantum, et hac ratione Deus vivit et regnat in nobis, et anima seipsam annihilat in esse operativo» .(8). Per excessum etiam peccarunt, uti videtur, aliqui Thomistae, qui pro– pugnarunt gratiam sanctificantem esse participationem divinae naturae, quatenus haec est ipsum esse per essentiam, actus purissimus, absolute independens. Billuart tamen hanc sententiam thomistarum ita interpre– tatur ut potius verbis quam re differat a sententia communi theologo– rum. Ait enim: «Utrum autem gratia participet ipsam rationem actus puri et infi– niti, dissentiunt theologi; quidam negant, et dicunt sufficere si partici– pet naturam divinam secundum quod est radix operationum divinarum, quibus nempe seipsum diligit, seipsum intuetur, seipsum beat, et omnia propter seipsum operatur. Alii dicunt gratiam participare etiam ratio– nem actus puri et infiniti; non adaequate sed inadaequate, quia parti– cipat id quod est Deo proprium, ut est actus purus et infinitus, nempe ut sit suo modo radix operationum quae Deo conveniunt ex hoc quod sit actus purus et infinitus. Sed videtur dissenssio quoad vocem potius quam quoad rem; utrique enim conveniunt quod gratia in hoc solum participet naturam divinam, quod sit radix operationum quae tendunt in Deum modo excedente naturam creaturae, et Deo proprio, secundttm quod est ens a se et infinitmn; dissentiunt autem an ob id debeat dfci participare rationem entis a se, actus puri et infiniti» (9). 2.º) Per defectum peccavit Lessius; nam sententia communis theo– logorum tenet justos esse consortes divinae naturae, et quidem formali– ter per gratiam habitualem; nunc autem, Lessius primum admittit, se– cundum vero negat. <<Quia filius, ait, constituitur per communionem ejusdem naturae; atqui caritas (gratia) praecise non est communio naturae divinae cum sit donum creatum, et inclinatio quaedam ad dilectionem, nec ullam ex Deo nativitatem dicat... !taque non sumus filii Dei formaliter et prae– cise per aliquid creatum, qua parte solum dicit entitatem creatam, sed per increatum Spiritum Sanctum Dei nobis donatum per Christum sive per inhabitationem divini Spiritus» (10). Haec sententia sectatorem nostris diebus habuit apud Hurter, cujus haec sunt verba: «Admissa speciali similitudine, plenius divinae natu– rae participationem explicat Lessius, cujus verba supra n. 190 audivi– mus. Cui sententiae a) suffragari videntur Patres, qui passim docent, ideo nos esse consortes divinae naturae, quod ipse Spiritus Sanctus jus– tos inhabitet... Suffragatur b) ipsa notio participationis consortii divi– nae naturae; nam propter, similitudinem analogam tantum non adeo facile quis dicitur consors alterius naturae» (11). Hanc sententiam jam ipse Ripalda reprobaverat: «Quae sententia mihi videtur suspecta et tanto theologo (Lessio) indigna. Accedit enim proxime sententiae haereticorum, asserentium nos justificari per form(Lm extrinsecam, quam anathemate percellit Tridentinum» (12). (8) DENZINGER, 1225. (9) De Gratia., diss. 4, a. 3, obj_ 1; cfr. GARRIGOU-LAGRANGE, La orace est-elle 'l{,ríe participation de la Deité telle qu'elle est en soi, in RevThom. (1936), 470-485; GARCÍA FE'ENÁNDEZ, La gracia como participación de la divina ncr.– turaleza en Juan de Santo Tomás y lugar que a éste corresponde en la tra– dición tomista, in CiencTom., 70 (1946), 209-250; 73 (1947). 5-62. (10) De summo bono, lib. 2, c. l. (11) HURTER, OP. cit., t. 3, n. 190; cfr. BERAZA, op. cit., n. 827. (12) Loe. cit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz