BCCCAP00000000000000000000548
388 DE GRATIA CHRISTI, th. 12, n. 500-501 propter ipsum Deum; immo, utraque vita nihil differt a vita divina, si intensitatem et comprehensionem exicipias, quia idem etiam tune ob– jectum materiale, idem et formale, nam Deus seipsum videt, seipso frui– tur propter seipsum .(4). Jure merito scribebat Joannes Apostolus: «Videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos, quia non novit eum. Carissimi, nunc filii Dei sumus; et nondurn apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, símiles ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est» (5). Participatio physica. Sciendum est quod participatio Dei in crt,atura powst esse moralis vel physica; moralis, consistit in eo quod creatura communicet cum Deo in aliqua perfectione morali; e. g. si sanctitatem Dei imitatur; physica, consistit in communicatione Dei et creaturae in aliqua perfectione physica, utique creaturae concessa a Deo. Gratiam igitur habitualem dicimus esse physicarn participationem alicujus perfectionis physicae Dei, quam jam scimus esse ess-entiam sub ratione forrnali intellectualitatis et amoris. Participatio formalis, non virtualis tantum.- Nam haec formaliter ponit in creatura id quod in Deo est virtualiter eminenter, e. g. corpus; illa, e contra, formaliter ponit in creatura id quod forrnaliter eminenter in Deo continetur, e. g., sapientia, qua-e tam de Deo quam de creaturis praedicari potest. Analoga, non univoéa. Dicitur univoca, quando perfectio participa– ta -eodem modo praedicatur de participato ac de participante; sic ani– malitas univoce praedicatur de homine et de animalibus. Dicitur analoga, quando perfectio praedicatur partirn secundum eamdem rationem, partim secundum diversam; sic quaelibet perfectio, quae invenitur in creatura, nonnisi analogice praedicatur de Deo. 501. Adversarii. - In hac participatione naturae divinae sunt qui peccarunt per excessum, et qui per defectum. 1. 0 ) Per excessum. Ekardus, secundum quem Deus creaturae ratio– nali ita sese communicat per gratiam habitualem, ut nulla jam inve– niatur apud ipsos distinctio, nec in substantia, nec in operatione: «Nos transformamur totaliter in Deum et convertimur in eum: si– mili modo sicut in sacramento panis convertitur in Corpus Christi, sic ego convertor in eum, quod ipse me operatur suurn esse unum, non si– mile; per viventem Deum, verum est quod ib:i. nulla est distinctio» (6). «Quidquid proprium est divinae naturae, hoc totum proprlum est homini justo et divino; propter hoc iste hamo operatur quidquid Deus operatur, et creavit una cum Deo caelum et terram, et est generator Verbi aeterni, et Deus sine tali homine nesciret quidquam facere» .(7). Michael de Molinos: «Nihil operando anima se annihilat et ad suum principium reddit et ad suam originem, quae est essentia Dei, in qua transformata remanet ac divinizata, et Deus tune in seipso remanet; (4) Cfr. FROGET. op. cit., pag. 265, ubi hanc ipsam doctrinam plurimls testimo- niis illustrat; LERCHER, op. cit., n. 80 et 85. (5) I Joan, 3, 1-2. (6) DENZINGER, 510. (7) DENZINGER, 511.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz