BCCCAP00000000000000000000548

DE ESSENTIA GRATIAE HABITUALIS, th. 12, n. 49'9-500 387 a) Perfectiones, quae in sua ratione formali includunt conceptum infinitatis, quaeque proind-e nulli creaturae communicari possunt; sic esse actus purus, aeternus, absolute independens... ; ratio in eo est quod istae perfectiones in sua formali definitione -exprimunt modum infinita– tis, qui soli Deo est proprius. b) Perfectiones, quae in sua ratione formali praescindunt a modo infinitatls, -et quae creaturis in ipsarum creatione naturaliter commu– nicantur; sic esse substantia, esse vivens, intelligens... c) Perfectiones, quae in suo conceptu formali praescindunt a modo infinito quo in Deo inveniuntur, sed quae ita sunt Deo propriae et ve– lutl connaturales, ut nulli creaturae, nec creatae, nec creabili, etiam in hypothesi creationis, debeantur; sic posse videre Deum ut est in se, ita ut ipsa essentia divina immediatc, sine ulla scilicet specie sui vicaria, intellectui creato applicetur; haec essentiae divinae intuitiva visio solí D€o convenit, aliis vero nonnisi per liberam Bt gratuitam Dei communicationem, sicut ex revelatione tantum scimus. Nunc autem, per gratiam sanctificant-em participamus illam divl– nam perfectionem, qua Deus seipsum videt et seipsum amat, id est, participamus essentiam divinam sub ratione formali intellectualis et amoris, ita ut eodem modo cognoscamus et amemus nos ipsum Deum ac ipsemet intuetur et amatur, gradu tamen ~nfinite distincto (3). Sicut colligere licet ex his quae modo dicta sunt, per collationem gratiae habitualis infunditur nobis principium quoddam supernaturale nostram naturam elevans, ita ut easdem operationes intellectuales et volitivas elicere possimus ac ipse Deus; aliis verbis, ut eamdem vitam cum ipso vivamus. Haec vita divina ,evolvitur, augetur et perficitur in hoc eremo actibus supernaturalibus virtutum theologicarum, fidei scilicet, spei et caritatis, qui in ipsum Deum ut est in se, tendunt. 500. Coronaria maximi momenti.-Hinc videre est quod vita nostra spiritualis in via nihil aliud sit quam inchoatio vitae aeternae in patria possidendae, cum hoc solo discrimine: quod hic proponatur Deus ut cre– dendus, ut possidendus, ut diligendus; ibi autem proponatur ut visus, ut possessus, et fruens; nunc igitur clare admodum intelligitur id quod in sacra theologia saepe dici solet, quod scilicet lumen gloriae comple– mentum sit atque fastigium gratiae sanctificantis; oportet enim quod id quod aliquid complet et perficit, ejusdem sit speciei atque naturae ac illud quod completur atque perficitur. Hinc patet etiam inter vitam nostram spiritualem in via, et vitam quam habent beati in caelo, non adesse discrimen essentiale, sed acci– dentale tantum, consistens in modo quo ejus objectum nobis et illis pro– portionatur; idem est objectum materiale, idem et formale: Deus scili– cet credendus vel visus, possidendus vel possessus, diligendus vel fruens (3) «Gratia igitur habitualis, scribit BERAZA, participat natur3:m divinam prae– cipue quatenus est ita intellectualis. Illa 11amque perfect1o_ intellectualita– tis Deo propria, vi cujus Deum seipsum, prout est in se, 1ntuet~r. super– naturali modo participatur formaliter per gratiam habitualem. Idcirco crea– tura intellectualis, cui infunditur gratia, divino quo_cti:im modo elevatur aa illum gradum intellectualitatis, in quo ipsum esse d1vmum nude et aper~e, sicut est in se, videre potest». Op. cit., pag. 702; cfr. SUAREZ, De Gratia, 7, 1, 24 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz