BCCCAP00000000000000000000548

386 DE GRATIA CHRISTI, th. 12, n. 498-499 498. Explicatio terminorum.-Ens essentia sua supernaturale. Du– plex est ardo rerum, naturalis videlicet et supernaturalis, secundum quod res intra limites suae naturae aut supra ejus exigentias, considerentur ;. gratia habitualis, rationalem naturam non ingreditur ner, quoad ejus constitutionem, consecutionem vel exigentiam; est proinde aliquid transcendens, seu supernaturale. Sed supernaturale dividi potest in supernaturale quoad. modum, et. supernaturale quoad substantiam, sive quoad ejus intrinsecam entita– tem; cum autem supernaturalitas entis creati nihil aliud sit quam par– ticipatio -entis increati, determinare debemus quid et in quo consistat superna turalitas Dei; consistit autem in sua essentia sive natura, quae totam creationem superat et transcendit et in alio ordine invenitur. Qua creatura rationalis participat naturam divinam. Notandum est quod omnes creaturae participant aliquo modo ess-entiam divinam; es– sentia divina est ens per essentiam; creaturae vero sunt ens per parti– cipationem; essentia divina est veluti fans totius entis, et creaturae veluti rivuli qui ex illo inexhausto fonte scaturiunt. In hac participatio– ne naturali creaturae irrationales imperfectiores partes habent quam rationales, quandoquidem illae lumine intellectuali sint orbatae. Scimus praeterea, ex Tractatu de Deo Elevante, genus humanum, in persona Adarni, novam habuisse essentiae divinae participationem per communicationem alicujus doni excellentissimi, quod per Adamum amis– sum est, per Christum autem recuperatum. Nunc age, haec participatio per gratiam distinguiturne secundum magis vel minus dumtaxat ab illa participatione quam habuimus per creatíonem, an potius in distincto ordine specifice diverso continetur? ... Secundum Stum. Petrum per gratiam, qua justi sumus, «consortes efficimur divinae naturae» (2); per hanc igitur secundam participatio– nem participamus naturam divinam, non vero ess.entiam; quodnam est discrimen? Etsi natura et essentia in Deo realiter non distinguantur, aliquid tamen significatur per naturam quod non significatur per essentiam; natura enim est -essentia quatenus est principium operationis; hinc op– time dici potest omnes creaturas participare essentiam divinam, non vern naturam, quandoquidem illae solae creaturae possint naturam Dei participare quae aptae sunt eliciendi actus vitae divina€, cogniiionis scilicet et amoris et fruiti.onis; vita divina in eo consistit ut Deus seip– sum ab aeterno intelligat, et seipsum aeternaliter amet; per gratiam sanctificantem, per illam scilic-et formam permanentem quae nobis in justificatione infunditur, radicaliter ordinamur ad illam Dei vitam in qua reponitur, et -est, ejus caelitumque commorantium aeterna bea– titudo. 499. Ulterior qeclaratio.-Ad cujus nieliorem intelligentiaín et cla– ritatem notare oportet triplex a nobis distingui in Deo genus perfec– tionum: (2) II Petr., 1, 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz