BCCCAP00000000000000000000548

DE ESSENTIA GRATIAE HABITUALIS, th. 12, n. 496-497 385 496. Scholion: De sententia Petavii.-Uti supra diximus, Petavius numquam defendit sententiam Petri Lombardi, quam fidei decreto dicit fuisse in Concilio Tridentino notatam; attamen propriam habet ipse hac in re sententiam, secundum quam justificatio et filiatio adoptiva sunt separabiles et realiter distinguuntur; immo sunt effectus omnino distincti gratiae et Spiritus Sancti; forma enim, qua filii Dei adoptivi efficimur, est gratia sanctificans simul cum Spiritu Sancto. «Utrumque enim intervenit, áit Petavius, et Spiritus ipse Sanctus, qui filias facit, adeo ut si nulla infunderetur creata qualitas, sua nos ipse substantia adoptivos filias efficeret; et caritatis habitus ipse, sive gratiae quae est vinculum quoddam sive nexus, quo cum animis nostris illa Sviritus Sancti substantia copulatur» .08). Haec tamen sententia ab aliis theologis non admittitur, quia nulla est juxta ipsos distinctio realis inter filiationem adoptivam et justifica– tionem; nam eadem forma, qua justi efficimur, efficit etiam nos filios Dei adoptivos et haeredes Dei; nec Spiritus Sanctus est causa formal is partialis filiationis adoptivae. «Qui autem justificat, ipse deificat, quia justificando filias Dei fa– cit» (19). § III.-UTRUM GRATIA. HABITUALIS SIT PARTICIPATIO PHYSICA ET FOR– MALIS, LICET ANALOGICA, NATURAE DIVINAE. THESIS 12.ª: Gratia, qua justi sumus, est ens essentia sua supernaturale, quo creatura 1·ationalis participat. pbysice ·et formaliter, licet analogice, ipsam naturam divinam. 497. Connexio materiae.-In duabus thesibus praecedentibus proba– tum est quod gratia, qua justi sumus, sit donum aliquod creatum, a Deo productum, quod intrinsece in anima inhaeret et physice in ea per– severat; hoc donum creatum est principium quoddam supernaturale, quo natura creata rationalis elevatur ad ordinem Dei fitque capax eli– ciend1 actus, qui ejus naturam et exigentias penitus transcendunt; prae– terea quia gratia est donum creatum et a Deo productum, dicendum est quod non est ipsa Persona Spiritus Sancti formaliter in anima inhae– rens; per eam tamen Spiritus Sanctus specialissimas habet relationes cum anima justorum: ipsam enim inhabitat, ipsam sua praesentia re– plet et veluti vivificat. Status quaestionis.- Nunc autem, ulterius procedentes, perutile ju– dicamus intimius penetrare et investigare illius doni naturam quo, ut dicit Apostolus, consortes efficimur divinae naturae; quaestio, ut per se patet, difficultate non caret, sed nec utilitate, quandoquidem nema supervacaneum existimet quid ipse sit, perscrutari ( 1). (18) PETAVIUS, De Trinitate, lib. 8, c. 6. (19) STUS. AUGUSTINUS, in Ps. 49, n. 2; PL., 36, 565; cfr. FROGET, op. cit., appen– dix, pag. 447 sqs.; HuARTE, op. cit., pag. 424. (1) Cfr. NIEREMBERG, Aprecio y estima de la divina gracia, c. VI ad XV, ubi multa praeclara et utiliss!ma inventes; FROGET, L'inhabitation du Saint Esprit, ubi haec doctrina passlm lnvenitur, praecipue, pag. 155 sqs.; BE– RAZA, op. cit., n. 769 sqs. 114AN. THEOL. DOGM.-m.-26

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz