BCCCAP00000000000000000000548
384 DE GRATIA CHRISTI, th. 11, n. 493-495 quia jam admitteretur donum a Spiritu Sancto distinctum, ut forma nosirae justificationis. Ergo ... » (12). 4.º) Tandem Apostolus dicit quod «caritas Dei diffusa est in cordi– bus nostris per Spiritum Sancturn qui datus est nobis:o (13). Jamvero in hoc loco clarius luce distinguitur Spiritus Sanctus, qui diffundit, a caritate, quae diffusa est ab ipso, sicut distinguitur effectus a sua causa. Si igitur caritas distinguitur realiter a Spiritu Sancto, ,etiam gratia habitualis distinguatur necesse est; unica enim ratio Petri Lombardi erat quia gratia habitualis ídem sit ac caritas, caritas vero ídem ac Spiritus Sanctus. 494. Ex Patribus.- Nostram doctrinam clarissime enuntiant Sancti Patres. Stus. Cyrillus Alexandrinus: «Formatur autern in nobis Christus, Sancto Spiritu nobis divinarn quamdam sanctijicationem et justitiam induente. Sic enim, sic in animis nostris elucet character substantiae Dei ac Patris, reformante, ut dixi, Sancto Spiriíu nos per sanctificatio– nem in ipsmn» (14). Stus. Augustinus: «Quantum interest ínter lumen quod. illuminat et quocl illuminatur, tantum ínter sapientiam quae creat et istam quae creata est; sicut inter justitiarn justificantern et justitiarn quae justifi– catione jacta est» ( 15). 495. Nota bene.-Modo probatum est gratiam sanctificantem, qua regeneramur, justi sumus... , esse aliquid creatum, a Deo productum, non autem ipsam Personam Spiritus Sancti, quae sese haberet ad justifica– tionem veluti causa formalis; hoc jam ab omnibus omnino theologis admittitur non tantum ut doctrina certa, immo et catholica, sed etiam ut proxima fidei. Attamen, ut omnem aequivocationem removeas, habeasque doctri– nam hac in re completam, scire debes Spiritum Sanctum dici causam nostrae justificationis efficientem et tenninativam; efficientem quidem, quia ipse nos sanctificat, virtute sua diffundendo caritatem in cordibus nostris; terminative autem, quia justos inhabitat modo omnino ei spe– ciali: «Hamo enim qui justificatur, per gratiam quasi per vinculum quaddam canjungitur ipsi Persanae Spiritus Sancti, tamquam amica praesenti, a qua fastigium sanctitatis accipit» (16). Objectiones.-Multa sunt testimonia sive ex Scriptura sive praecipue ex Patribus a Petro Lombardo congesta, quibus nititur probare suam sententiam ; at semper eodem modo responderi debet. Sic Patres dicunt nos per Spiritum Sanctum sanctificari, Spiritum Sanctum nos inhabitare et signare... ; at facile respondetur his aliisque hujusmodi testimoniis significari quod Spiritus Sanctus sit causa efficiens et terminativa nostrae justificar– tionis, non vero causa formalis (17). (12) MAZZELLA, op, cit., pag 646. 113) Ad Rom., 5, 5. (14) In Is., lib. 4, or. 2; PG., 70, 936. Ll5 J Con/ess.. lib. 12, c. 15, n. 20; cfr. etiam De spiritu et littera, c. 9, n. 15: Jownel, 1730. (16) MAZZELLA, op. cit., pag. 644. 117) Cfr. BERAZA, DP. cit., pag, 60; vel MAZZELLA, op, cit., pag. 648.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz