BCCCAP00000000000000000000548

DE ESSENTIA GRATIAE HABITUALIS, th. 11, n. 492-493 383 492. Censura.- Est doctrina saltem theologice certa. Sententia Lombardi ab omnibus theologis, duce Sto. Thoma, rejici– tur, et praecipue post Conc. Trid€ntinurn, in qua decretum est quod justificationis «unica formalis causa est justitia Dei, non qua ipse jus– tus est, sed qua nos justos facit» ( 6). Praeterea dicitur quod in unoquoque «recipitur secundum mensuram quam Spiritus Sanctus partitur singults» (7). Quare Suarez merito ait: «Est certa, vel de fide ita proxima ut con– traria sit erronea, ut constat ex testimoniis Scripturae, Conciliorum et Patrmn adduci solitis contra Magistrum, qui in I distint., 17, dixit caritatem non aliud esse quam ipsummet Spiritum Sanctum» (8). Sententiam Petri Lombardi vid,mtur aliqui nostris in diebus renovas– se, contra quos scribit Card. Fanzelin, norninibus tarnen reticitis: «Cavendum tamen est nostra hac aetate, ne obscuro modo loquendi ansa praebeatur considerandi ipsum Spiritum Sanctum velut formalem sanctificationem nostram» (9). 493. Probatur. l.º) Si Deus (sive consideratus in sua natura sive in sola Persona Spiritus Sancti) esset causa formalis nostrae justifica– tionis, essemus formaliter justi ipsa justitia divina. Atqui Conc. Triden– tinum definivit nos esse justos justitia «non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit» ( 10). Ergo ... 2.º) Si Spiritus Sanctus esset causa Jormalis nostrae justificationis, id obtineret vel per aliquid ei proprium, vel per aliquid quod ,esset toti Trinitati commune. Atqui neutrum admitti potest. Ergo. Non primum, nisi supponamus aliquam specialissimam unionem; sed haec unio non potest esse nisi substantialis aut accidentalis, quae in Deo dari nequeunt; restat igi:tur unio hypostatica. At quis poterit unio– nem hypostaticam Spiritus Sancti ad omnes et ad singulos justificatos extendere, si nullum habeatur hujusmodi unionis fundamentum sive in Scripturis sive in Traditione? 3.º) Gratia, qua nos justi sumus, potest, secundum Concilium Tri– dentinum, augeri et perfici per bona opera (11); quomodo igitur auge– ret Spiritus Sanctus in anima justi? An fortasse quoad extensionem? An quoad ejus intensitatem?- Neutrum sane, quia Spiritus Sanctus, vel non est, vel jam ab initio totaliter adesse debet. Ergo non poterit augeri, perficL.. «Pariter, ait Mazzella, ut justitia augeatur et perficiatur, debet per– fici ipsa fornía justificationis; sed quomodo haec perficeretur, si ipse Spiritus Sanctus esset illa forma? Non enim augeretur in seipso. ut patet; non in aliquo dono, quo mediante, nos formaliter justificaret, (6) DENZINGER, 799. {7) DENZINGER, 821 et 824. (8) SUAREZ, (9) FRANZELIN, De Deo Uno, th. 43. (10) DENZINGER, '199. (11) DENZINGER, 834.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz