BCCCAP00000000000000000000548
382 DE GRATIA CHRISTI, th. 11, n. 490-491 § II.-UTRUM GRATIA HABITUALIS SIT IPSE SPIRITUS SANCTUS THESIS IV·: Gratia, qua nos justi sumus, non est ipse Spiritus Sanctus, sed est donum creatum, a Deo realiter distinctum. 490. Connexio materiae.-Constat ex thesi praecBdenti quod gratia habitualis est aliquod donum supernaturale intrinsec€ in anima inhae– rens, atque in ipsa physice perseverans; per illud donum horno veluti regen€ratur ac creatur, fitquB capax eliciendi operationes quae solí Deo sunt propriae et connaturales; est enim illud donum principium super– naturale, animam nostram elevans ad ordinem supernaturalem, p€r consortium divinae natura€ ab ipsa r€c€ptum. Status quaestionis.-Nunc autBm quaeritur utrum praedictuh1 illud donum supernaturale sit aliquid creatum, a Deo distinctum, an, e contra, sit ipsa Persona Spiritus Sancti intimB sese uniens, tamquam causa formalís, cum anima justificati. 491. Adversarii.-)i'uit Petrus Lombardus, qui singularem hac in re propugnavit opinionem, dicendo gratiam, qua justi sumus, esse ipsam caritatem; caritatem autem confundí cum Persona Spiritus Sancti, qui personaliter in animabus justorum inhabitaret .0). sententiam Magistri sic exposuit ejus discipulus Stus. Thomas: «Magister docet quod caritas non est aliquid creatum in anima, sed est ipse Spiritus Sanctus mentem inhabitans. Nec est sua intentio quod iste motus dilectionis qua Deum diligimus sit ipse Spiritus Sanctus, sed quod iste motus dilectionis est a Spiritu Sancto, non mediante aliquo habitu, sicut a Spiritu Sancto sunt alii actus virtuosi mediantibus habi– tibus aliarum virtutum, puta habitu fidei aut spei aut alicujus alterius virtutis» .(2). «Alios actus atque motus virtutum operatur caritas, id est Spiritus Sanctus, mediantibus virtutibus, quarum actus sunt, utpote actum fidei id est credere, fide media; et actum spei, id est sperare, media spe. Per fidem enim et spem praedictos operatur actus; diligendi vero actum per se tantum sine alicujus virtutis medio operatur, id est diligere. Aliter ergo hunc actum operatur quam alias virtutum actus» (3). Rationem istius sententiae affert Stus. Thomas: «Et hoc dicebat propter excellentiam caritatis» (4). Aliis verbis; docebat Petrus Lombardus Spiritum Sanctum esse cau– sam formalem nostrae justificationis, ita ut per suam substantiam sese uniret animae justificati; essetque causa immediata actus dilectionis di– vinae. Fuerunt aliqui theologi qui Petavium etiam recenserent inter adver– sarios nostrae theseos; quod tamen verum non est, quandoquidem ipse expresse dicat sententiam Lombardi fidei decreto notari .O». (1) Magister. Sentent., in II Sent., d!st. 26. (2) II-II, q. 23. a. 2. (3) Magíster. Sentent., lib. 1, dis. 17, c. 6, n. 159. (4) II-II, q. 23, a. 2. (5) PETAVIUS, De Trinitate, lib. ª· c. 6, n. 3-4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz