BCCCAP00000000000000000000548

DE ESS&"l'TIA GRATIAE HABITUALIS, th. 10, n. 488-489 381 aeternum, infundit aliquas formas seu qualitates supernaturales, secun– dum quas suaviter ac prompte ab ipso moveantur ad bonum aeternum consequenclum» (36). 489. Objcctiones.-Objectio La: Dilectio nihil ponit in objecto amato. Ergo gra– tia, qua nos justi sumus, nihil ponit in nobis. Respondeo: Dilectio humana nihil ponit, concedo; dilectio divina, nego. Instant: Atqui neque dilectio divina aliquid ponit. Nam praedestinatio includit specialem dilectionem erga hominem praedestinatum. Jamvero haec nihil ponit in praedestinato, quandoquidem aliquando contingit esse magnum peccatorem. Ergo ne– que dilectio divina aliquid ponit. Respondeo: Nego minar. subsumpt., et dist. majar.: Praedestinatio includit spe– cialem Dei dilectionem efficaeem pro quolibet instanti temporis, nego; pro tempore ab ipso Deo definito, concedo, Objectio 2.ª: Dicit apostolus de Christo: «Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia et sanetificatio et redemptio» (371. Christus igitur factus est nobis justitia. Ergo nos justi sumus justitia Christi nobis imputata. Sententia ergo nostra falsa apparet, vera autem sententia Protestantium. Rcspondco: Christus factus est nostra justitia ut causa cfficiens et meritoria, concedo ; ut causa jormalis, nego. Ohjectio 3.ª: Multis in locis sacrae Scripturae hortamur ut induamus Jesum Chris– tum, novum hominem, justitiam... Jamvero indumentum extrinsece tantum afficit corpus. Ergo eodem modo gratia extrinscce afficit animam. Reipondeo: et iste modus loquendi sacrae Scriptm'ae favet sententiae haeretico– rum, nego ; nostrae, concedo. Nam per hanc similitudinem indumenti plura in Sacra Scriptura significantur quae valcle sunt intrínseca ; sic «Dominus regnavit, decorem indutus est; indutus est Dominus fortitudinemi> (38). Et alibi: «Induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora ejus et sicut ole1l1n in ossibus ejus» (39). Jamvero fortitudo Dei, decor Dei, cum ipsa sua e.ssentia plane identificantur, q_uo nihil Deo intimius, et intrinsecum cogitari potest. Objectio 4.ª: Vocabulum «justificare», si proprietas spectetur, nihil aliud signifi– cat nisi justum pronuntiare, forensem declarationem justitiae... Quando igitur in sacra Scriptura dicitur hominem peccatorem justificatum iri, nihil aliud dicitur prae– ter quam quod Deu.s declarat illum justum propter imputationem justitiae Christi. Respondeo : a) Multa sunt vocabula quae unum habuerunt significatum apud La– tinos, quaeque usu christiano in aliud translata sunt; sic Eucharistia, sacramenta, gratia, paradisus, multaque hujusmocli quae enumerare vacat. bl Certe nos non possumus probare ex Cicerone vel ex alio auctore classicae latinitatis quod vocabulum «justificare» aliquando significet «justum Jacere» ; at po– terunt Protestantes vel unum tantum afferre testimonium pro sua sententia? Minime gentium. «Nam nec ipse Kemnitius, aut Calvinus, ait Stus. Bellarminus, ostenderet in iisdem auctoribus «justificare» usurpatum esse pro eo quod est justum pronuntiare. Deinde non esset etiam rnirum, si profani auctores haberent hanc vocem solum in usu forensi, cum ignoraverint justificationern judicis Dei. Deus enim, cum justificat im-– pium, pronuntiat quidem illum justum, quod et homines faciunt, sed absolvendo facit illum vere justurn ex impío, quod homines facere non possunt». el Caeterum adverte nos non ex hac voce «justificare» efformasse pro nostra sententia argumenta, sed ex re ipsa in vocibus contenta (40). (36) I-II, q. 110, a. 2. (37) I ad Cor., 1, 30. (38) Ps. 92, 1; sic etiam Ad Eph., 4, 24; Ad Gal., 3, 27. (39) Ps. 108, 17. (40) Cfr. ZORELL, ad vocem dikaioo.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz