BCCCAP00000000000000000000548
380 DE GRATIA CHRISTI, th. 10, n. 486-488 Attamen (quod bene notari debet), illi qui dicunt doctrinam hanc non esse de fide, non ideo docent eam esse plus minusve liberam aut saltem probabilem, absit; sed omnes omnino dicunt esse doctrinam catholicam ab omnibus tenendam, vel fidei proximam, vel contrariam sententiam esse censura dignam, vel ita veram ut doctrina contraria sine magna temeritate defendí non possit. «Sciendum est sententiam ·quae talem gratiam admittit, semper fuis– se in Ecclesia apud Theologos ·constantem» _(31). 487. Probatur.-Non d€bent in praesenti distincta afferri argumen– ta; sufficiunt enim illa quae in prima parte hujus theseos allata sunt. Et re quidem vera: l.ºj In justificatione horno regeneratur, renascitur, acquirit novam vitam. Jamvero generatio, nativitas, aliaque hujusmodi dant esse per– manens, quod est principium operationum... 2.º) Per gratiam efficimur consortes divinae naturne. Porro consor– tes effici divinae naturae nihil aliud sibi vult nisi participare princi– pium operationis divinum, ut possimus cognoscere Deum et ipso frui. Sed principium operationis d-ebet esse aliquid quod physice perman€at in anima, eamque habitualiter ordinet ad operationes divinas ... 3.º) Gratia vocatur semen Dei, de qua dicitur expresse «qu9d in no– bis manet» (32). Ex Patribus.-Patres clare omnino hanc nostram doctrinam tra– dunt quando dicunt gratiam justificationis nos constituere in statu quo– dani divino: «qua divinus in nobis status efficitur... ; hic status divina nativitas est» (33), aut r-epraes-entare in nobis ipsam Dei imaginem. «Utrmn secundum corpus an secundum animarn justificatio tibi con– ferri videatur, quaeso, respondeas. Sed- dubitare non potes, curn justi– tia unde justificatio derivata est, mentís tuae utique, non corporis, sit. Pictus es ergo, o horno, et pictus a Domino Deo tuo. Bonum habes arti– ficem atque pictorem, noli bonam delere picturam, non fuco, sed virtute fulgentem, non cera expressarn, ssd gratia» (34). 488. Ex ratione theologica.--«Non est conveniens, ait Stus. Thomas, quod Deus minus provideat his qnos diligit ad supernaturale bonum habendurn, quani creaturis quas diligit ad bonmn naturale habendum. Creaturis autem naturalibus sic providet ut non solum moveat eas ad actus naturales, sed etiani largiatur eis formas et virtutes quasdam, quae sunt principia actuum, ut secundum seipsas inclinentur ad hujusmodi motus; et sic motus quibus a Deo moventur, fiunt creaturis connatu– rales et faciles secundum illud: ( 35) Et disponit omnia suaviter. Multo igitur magis illis quos movet ad consequendum bonum supernaturale (31) RIPALDA, De ente supernat., lib. 6, disp. ult., s. 2, n. 25-33. (32) J Joan., 3, 9. (33) STUS. DIONYSIUS AREOPAG. (34) STUS. AMBROSIUS; Journel, 1319; cfr. etiam 1715, 2063. (35) Sap., 8, l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz