BCCCAP00000000000000000000548
DE ESSENTIA GRATIAE HABITUALIS, th. 10, n. 484-486 379 Explicatio. Duplex est dilectio Dei erga creaturas: una, qua dat e1s esse naturale illudque conservat in rerum natura; alia autem, qua creatura rationalis trahitur ad conditionem ipsius Dei per participatio– nem ejusdem divinae naturae; illa vocatur, et est, communis, quia ad omnem creaturam existentem; haec autem specialis, quia ad solam creaturam rationalem sese -extendit. Jamvero dilectio divina in •eo differt a nostra dilectione, quod nos– tra supponit bonum praeexistens illudque proinde nullo modo causat: dilectio vero divina causat in creatura bonum: «Sicut scientia Dei., ait Stus. Thomas, est causa rerum, non causata a rebus, ut nostra, ita vo– luntas ejus effectrix boni, et non causata a bono, sicut nostra» (27). Pars 2.ª: Gratia habitualis est donum physicum physice permanens. 485. Connexio materiae.--Constat igitur quod gratia habitualis non sit merus favor Dei extrinsecus, consistens ln mera complacentia seu benevolentia, quae tota se haberet ex parte Dei; est enim donum, quod, ab amore productum et causatum, physice inhaeret in anima jus– tificati, ea·mque immutat rédditque radiis solis splendidiorem. Status quaestionis.-Nunc autem quaeritur, utrum gratia ma sit ali– quid physice permanens in anima justificati, an, e contra, sit aliquid transiens, quod cum omnibus et singulis actibus evanescat; utrum sci– licet perseveret in anima tantum moraliter, non aliter ac perseverat peccatum in r-eatu morali sustinendi iram divinam, an etiam physice. Dicimus in hac s-ecunda parte contra Bajum quod gratia, qua nos justi sumus, non est obedi·entia mandatorum, qt¡ae transit statim ac actus ponitur, sed entitas quaedam vere r•ealis quae physice et habi– tualiter permanet in anima; disputant tamen th-eologi utrum perma– nentia illa sit physica vel moralis; de quo nihil dicimus in thesi. 486. Censura.-Multi theologi dicunt quod ha-ec secunda pars non sit d-efinita, immo n-eque de fide; sic Soto, Bañez, Medina, Vasquez, Ca– no, Stappleton, Perrone, Jungmann (28). Suarez tamen, cum Ripalda, Valentía, Vega, Sto. Bellarmino, putat hanc doctrinam esse definitam de fide in Tridentino: «Censeo, ait Suare~, veritatem hanc esse definitam de fide a Con– cilio Tridentino, saltem in hoc sensu, quod gratia, qua sumus perma– nenter just( est res aliqua creata distincta ab actibus, et cessantibus illis, in homine permanere» (29). Et r-evera, verba adhibita in Concilio Tridentino «inhaerere», «au– geri», «amitti», id innuere videntur (30). (27) (28) (29) (30) De Veritate, q. 27, a. 1; I-II, q. 110, a. l. CANO, De locis theologicis, lib. 7, c. 2; SALMANTICENSES, De Gratia, dlsp, 4, n. 19; MEDINA, in I-II, q, 110, a, 2, etc. SUAREZ, De Gratia, lib. 6, c. 3; VALENTIA, in I-II, disp, 4, q. 3, p. 4; STUS. BELLARMINUS, De Gratia et libero arbitrio, lib. 1, c. 3, etc. DENZINGER, 800, 809, 821, 834.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz