BCCCAP00000000000000000000548
378 DE GRATIA OHRISTI, th. 10, n. 482-484 Pignus: «... qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris» (22). Lux: «Eratis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Ut filii lucís ambulate; fructus enim lucís est in omni bonitate et jus– titia et veritate» (23). Jamvero haec omnia significare gratiam sanctificantem esse aliquid reale et physicum, nema est qui serio infitiari possit. Ex Catechismo Pii V: Haec, quae modo diximus, confirmantur ex doctrina quam tradit Catechismus Pii V, statim post Conc. Tridentinum pervulgatus. «Est autem gratia, quemadmodum Tridentina Synodus ab omnibus credendum, poena anathemaiis proposita, decrevit, non solum per quam peccatorum fit remissio, sed divina qualitas in anima inhaerens, ac ve– luti splendor quidam et lux, quae animarum nostrarum maculas omnes delet, ipsasque animas pulchriores et splendidiores reddit» (24). 483. Ex Patribus.-Immutationem, quarri in anima justificati pro– ducit gratiae sanctificantis praesentia, exemplo sat reali illustrat his verbis. Stus. Joannes Chrysostomus: «Quemadmodum enim si quis scabio– sum et peste, morbo senioque et paupertate et jame confectum et p·er– diturn, staiirn formosurn fecerit juvenem, ornnes homines pulchritudine vincentem, e genis quidern splendorem valde emittentern et mican– tium oculorurn ejaculationibus salís fulgores occultantern, deinde consti– tuerit in ipso flore aetatis, et pastea eurn purpura induerit et diadema irnposuerit, et omni regio ornatu decorarit, ita nostrarn instruxit et or– navit animam, pulchramque fecit, desiderabilem et arnabilem» (25). Stus. Augustinus: «Qnae natura in rebus creatis excellentissima, cum a suo Creatore ab irnpietate justificatur, a deformi forma formo– sam transfert in formarn». «Quomodo ergo, inquiunt, renovari clicirnur, si non hoc recipimus quod perdidit primus horno in qua omnes moriuntur? Hoc plane reci– pirnus secundum quemdarn modwn, et non hoc recipimus secundum quemdam modurn. Non ilaque immortalitatem spiritualis corporis reci– pimus, quam nondum habuit hamo... Renovamur ergo spiritu mentís nostrae secundum imaginern ejus qui creavit nos, quam peccando Adam perdidit» (26). 484. Ratione theologica.- Gratia est amor Dei specialis erga crea– turas. Atqui amor Dei non supponit in subjecto amato perfectionem, sed eam potius creat. Ergo gratia habitualis, quae est amor Dei specialis erga hominem justificatum, ponit in ipso aliquam perfectionem... (22) ll ad Cor., 1, 21. (23) Ad Eph,, 5, 8. (24) Part. 2, c. 2, n. 50. (25) In Epist. ad Eph., 1, 3; Journel, 1203. (26) De Gen. ad litt., n. 35; PL., 34, 353.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz