BCCCAP00000000000000000000548

DE ESSENTIA GRATIAE HABITUALIS, th. 10, n. 480-482 37'l capax divinarum op€r_ationum. et quidem per acceptionem alicujus prin– cipii veri et realis. Sed Nicodemus incredulus objicerat Magistro: Quomodo possunt haec fieri? ... Tune Jesus, misericordia commotus, ut aliquo modo credibilem faciat Nicodemo novam illam renascentiam, quae certe oculis non ap– paret. sed sola fide apprehendi potest, recurrit ad omnipotentiam Spi– ritus Sancti eamque comparat vento; nam: sicut ventum est aliquid, cu– jus realitas nemini est dubia, quia audimus vocem ejus. etsi nesciamus unde v€niat aut quo vadat (nescimus enim -ejus originem ejusque ter– minum), ita actio Spiritus Sancti nemini esse dubia debet, quia audimus vocem ejus ejusque mirabiles effectus sentimus; attamen est aliquid mysteriosum, occultum et arcanum; nescimus enim unde veniat, nesci– mus quoque quo vadat; sed ex hoc concludere non licet esse aliquid imaginarium, phantasticum, nam ejus effectus ubique sentimus. Oportet igitur dicere illam renascentiam ex aqua et Spiritu Sancto aliquid reale et physicum ponere in anima renati; aliquid scilicet in anima inhaerens eamque immutans, cujus auctor est Spiritus Sanctus tamquam causa principalis, baptisma vero tamquam causa instrumen– talis. 481. Argumentulll ex effectibus justificationis.-In justificatione ef– ficimur filii Dei adoptivi, jusque acquirimus fruendi bonis divinis. Nunc. autem: «filius et haeres Dei eatenus quis efficitur, quatenzis in eam transfertur dignitatem eamque essendi conditionem, in qua patet accesus ad possessionem propriarurn divitiarurn Dei, hoc est, ad fruitionem sum– rni et increati boni visi ut est in se ...; at qua pacto putas intelligi posse, creaturarn transferri in eam essendi conditionern in qua ad Dei visio– nern pateat accesus? -- Nam curn ultimo fine operandi ipsa essencli con– ditio proportionetur necesse est; aliunde vero excedit proportionem cu– jusvis naturae creatae visio Dei per essentiam. Iterurn igitur apparet. translationem hanc importare elevationem ad quamdarn rationem entis per donum supernaturale, infusum et inhaerens; apparet quoque essen– tiam gratiae adoptionis, quae et sanctlficans gratia dicitur, in hoc eodem dono esse reponendarn» (20). Paucis verbis: in justificatione efficimur filii Dei adoptivi, atque proinde haered€s divitiarum, quibus ipse Deus dives est. Jamvero natura creata ·incapax est atque prorsus inepta fruendi Deo ut est in se. Ergo aptari debet ad haereditatem capiendam. Aptatur quidem per donum aliquod supernaturale, quo natura elevatur ad ordinem Dei, per par– ticipationem naturae divinae. Hoc donum supernaturale, naturam crea– tam e1evans, est gratia habitualis, quae intrinsece in anima inhaeret..• 482. Argumentum ex diversis appellationibus gratiae.-Gratia, qua justifieamur, appellatur in Sacra Scriptura: Semen: «Ornnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet» (21). (20) BILLOT, op. cit., pag. 143. (21) I Joan., 3, 9.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz