BCCCAP00000000000000000000548
DE ESSENTIA GRATIAE HABITUALIS, th. 10, n. 476-478 375 «Inter nos nulla est dubitatio quin Sacra Scriptura justitiam Chris– ti, per quam nos coram Deo justificamur, et qua justi sumus, passio– nem et obedientiam Chri.sti claris et vers:vicuis verbis appellet» (5). 2.") Bajus, qui dicit gratiam habitualem consistere in observantia mandatorum; ipsius enim est haec propositio ab Ecclesia damnata: «Justitia, qua justificatur per fidem impius, consistit formaliter in obe– dientia mandatorum, quae est operum justitia, non autem in gratia ali– qua animae infusa qua adoptatur homo in filium Dei et secundum in– teriorem hominem renovatur» (6). Sententia catholica tenet gratiam habitualem, qüa formaliter just1 efficimur, esse donum supernaturale intrinsece in anima inhaerens, et physice in ea perseverans; consequenter in prima parte refutatur sen– tentia Protestantium; in secunda, sententia Baji. Pars l.ª: Gratia habitualis non est merus favor extrinsecus, sed donum su· pernaturale. 477. Censura.-De fide divina catholica definita in Tridentino: «Si quis dixerit homines justificari vez sola imputatione justitiae Christi, vez sola peccatorum remissione, exclusa gratia et caritate quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur atque illis in– haereat; aut etiam gratiam, qua justificamur, esse tantum favorem Dei, a. s.» (7). «Demum unica formalis causa est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, qua videlicet ab ea donati renovamur spi– ritu mentis nostrae, et non modo reputamur, sed vere justi nominamur et sumus, justitiam in nobis recipientes unusquisque suam secundum mensuram quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult, et secun– dum propriam cujusque dispositionem et cooperationem» (8). 478. Probatur ex Sacra Scriptura: l.º) Argumento generali.-In Sa– cra Scriptura saepissime dicitur hominem in justificatione rcnovari, no– vam vitam acquirere, recreari ... Atqui haec verba significant hominem in justificatione aliquod acquirere donum supernaturale, quod intrinsece animae inhaereat. Ergo gratia, qua justificamur, est donum supernatu– rale, intrinsece in anima inhaerens. Prob. majar.: «Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est» (9). «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest in– troire .. . » (10). «Quod natum est ex Deo, vincit mundum» (11). (5) lbid. (6) DENZINGER. 1042 (7) DENZINGER, 821 /8) DENZINGER, 799. (9) I Joan., 5, l. (10) Joan., 3, 5. ( 11) J Joan., 4, 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz