BCCCAP00000000000000000000548
374 DE GRATIA CHRISTI, th. 10, n. 473-476 d) Utrum gratia habitualis sit accidens quoddam de genere quali– tatis, ad speciem habitus reducendum. e) Utrum gratia habitualis realiter distinguatur a caritate. § I.-UTRUlVI GRATIA HABITUALIS SIT DONUlVI SUPERNATURALE INTRIN– SECE IN ANIMA INHAERENS ET PHYSICE IN EA PERSEVERANS. THESIS 10.ª: Gratia habitualis non est merus favor extrinsecus, nec tantum obedientia mandatorum, sed est donum supernaturale, intrin– sece in anima inhaerens et in ea physice perseverans. 474. Connexio materiae.-Haec est thesis fere praecipua totius Trac– tatus de Gratia Christi, et, si excipias theoriam de libero examine, to– tius Protestantismi cardo atque fundamentum. Oportet igitur doctrinam catholicam recte exponer-e et falsitatem, Protestantismi patefacere, ut in– de veritas revelata appareat, et suis radiis, luce solari splendidioribus, ad omnes, etiam mente obcaecatos, perveniat. 475. Status quaestionis.- Stus. Thomas ita tmuntiat hanc quaestio– nem: «Utrum gratia ponat aliquid in anima» (2); unde vide3 ipsum quae– rere utrum gratia habitualis (de qua sola loquitur) ponat in anima ali– quam entitatem positivam, an, e contra, gnüia sit aliquid ei extrinse– cum, utputa favor seu benevolentia Dei, sive ipsa justitia Christi nobis per fictionem quamdam juris imputata. Jam tempore Sti. Thomae aliqui fuerunt (3), qui dicerent gratiam, qua justi sumus, consistere in mera acceptatione Dei; cum igitur ac– ceptatio in solo acceptante sit et nihil ponat in acceptato, ideo dicere debebant gratiam habitualem nihil ponere in anima justificati. Def.endimus nos in thesi gratiam habitualem essc donum superna– turale intrinsecum, animae inha-erens et physice in -ea permanens; reji– cimus proinde ;:;ententiam Protestantium, secundum quam gratia, qua nos justi sumus, esset aliquid extrinsecum, aut, secundum Bajum, aliquid transiens et flu-ens. 476. Adversarii.-1. 0 ) Protestantes, qui, cum omnia opera ab ho– mine lapso peracta necessario esse peccata contenderent, dixerunt jus-' tificationem obtineri per fidem (suo utique modo intellectam), vi cujus horno peccator confidit, sive sperat, peccata ei non amplius imputari propter merita Christi; est igitur gratia, secundum ipsos, amor Dei pee– cata tegentis et non imputantis; est proinde gratia aliquid animae ex– trinsecum. «Falsum esse contendo, ait Calvinus, ullam justitiae partem in qua– litate esse sitam, vel in habitu qui in nobis resideat, sed gratuita ac– ceptione Dei» .(4). Alii dicunt gratiam, qua nos justificamur, esse justitiam Christi, qua nobis non imputantur peccata, quaque ita teguntur ac si jam non essent. (2) I-II, q, 110, a. l. l3) De Veritate, q. 27, a. l. (4) Jnst .. lib. 3, c. 11, n. 2,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz