BCCCAP00000000000000000000548
DE ESSF,NTIA GRATIAE HABITUALIS, th, 10, n, 473 373 CAPUT II DE ESSENTIA GRATIAE 473. Connexio materiae.-Cum quaestio prima de necessitate gra– tiae tractaretur, abunde probatum est aliquod adjutorium, sive gratiam, esse naturae humanae necessarium, tum ad totum verum naturale cog– noscendum, tum ad bonum praecipue salut.are prosequendum. Si igitur gratia est necessaria necessitate physica et absoluta, jure concludere pos– sumus ad ipsius existentiam, quandoquidem non possit Deu.s alicui natu– rae praestituere finem quin det ei media ad ipsum consequendum neces– saria. Insuper necessitas gratiae ex duplici fonte derivata est, ex eo scilicet quod natura humana indigeat elevari aptaque effici eliciendi actus sa– lutares, et ex ea quod in hoc ordine historico infirma et veluti vitiata post peccatum originale remanserit; gratia igitur Christi est necessa– ria ut natura elevetur, et ut vulnus concupiscentiae sanetur; unde ex hoc praecipue capite optime eruere possumus ejus essentiam sive natu– ram, quandoquidem qualis est finis, talis esse debet mediorum natura. Jamvero Deus, in ordine supernaturali res ordinavit non aliter ac in naturali. In ordine mere naturali non solum movet creaturas ad ac– tus naturales, sed etiam eis largitur formas permanentes, quibus secun– dum seipsas inclinantur ad ,ejusmodi actus; ita pariter in oriline super– naturali, Deus, praeter motiones divinas quae transeunter excitant ad bonum salutarn peragendum, aliquas formas permanentf;s infundit qui– bus homines permanenter elevantur ad ordinem supernaturalem et ca– paces efficiuntur eliciendi actus supernaturales (1). Hinc jam colligere licet duplicem esse gratiam: unam, permanentem, seu habitualem, et actualem, sen transeuntem, alteram. De hac duplici gratia agendum nobis est in praesenti; primo, de gra– tia habituali; secundo v,ero, de aqtuali. ART. I De essentia gratiae habitualis Ordo dicendorum.--In hoc capite quinque inquiremus: a) Utrum gratia habitu~t!is sit donum supernaturale intrinsece in anima inhaerens et physice in ea perseverans. b) Utrum gratia habitualis sit ipse Spiritus Sanctus. e) Utrum gratia habitualis sit participatio physica et formalis, licet analogica, naturae divinae. (1) I-II, q. 110, a. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz